cenefa

Página principal

Ir a Textos

GESTA ROMANORVM

 
  1. GESTA ROMANORVM
    1. I. Filiae Piratae
    2. II. De sequenda ratione
    3. III. De sancti Alexii filii Euphemiani imperatoris
    4. IV. De inexsecrabili dolo vetularum
    5. V. De modo temptationis et peritia
    6. VI. De invidia
    7. VII. De bonis rectoribus non mutandis
    8. VIII. De perfectione vitae
    9. IX. De superbia nimia, et quomodo superbi ad humilitatem maximam saepe perveniunt; satis notabile
    10. X. De praemeditatione semper habenda
    11. XI. De pulchritudine fidelis animae
    12. XII. De mirabili divina dispensatione et ortu beati Gregorii papae
    13. XIII. De morte
    14. XIV. Quod est vigilandum contra fraudes diaboli, ne nos decipiat
    15. XV. De promissionis fideli constantia
    16. XVI. De dilectione dei, quomodo omnes nos aequaliter diligit usque dum ipsum per peccata despicimus
    17. XVII. De gloria mundi et luxuria, quae multos decipit et ad interitum deducit
    18. XVIII. De amicitiae verae probatione
    19. XIX. De conscientia nostra quae dum angustiatur ad deum per confessionem et opera meritoria recurramus
    20. XX. De timore extremi iudicii
    21. XXI. De statu mundi actuali
    22. XXII. De principibus et aliis magnatibus fortiter arguendis pro eorum forefactis
    23. XXIII. De anima peccatrice per peccati lepram infecta quomodo curatur
    24. XXIV.
    25. XXV.

I. Filiae Piratae

1. Rex quidam regnavit, in cuius imperio erat quidam iuvenis a piratis captus, qui scripsit patri suo pro redemptione. Pater noluit eum redimere sic, quod iuvenis multo tempore in carcere erat maceratus. Ille, qui eum in vinculis habebat, quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat, que nutrita in domo erat, quousque viginti annos in etate sua compleverat, quae saepius incarceratum visitatum ivit ac consolabatur. Sed ille in tantum desolatus erat, quod nullam consolationem recipere poterat, sed suspiria et gemitus continue emittebat.
2. Accidit quodam die, quod, cum puella eum visitaret, ait iuvenis ei: "O bona puella, utinam velles pro mea liberatione laborare!" Quae ait: "Quomodo potero hoc attentare! Pater tuus, qui te genuit, non vult te redimere, ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo deberem hoc cogitare! Et si te liberarem, offensionem patris mei incurrerem, quia tuam redemptionem perderet pater meus. Verumtamen mihi unum concede, et liberabo te." Ait ille: "o bona puella, pete a me, quid tibi placuerit! Si mihi est possibile, ego concedam." At illa: "Nihil aliud peto pro tua liberatione, nisi quod me in uxorem ducas tempore opportuno." Qui ait: "Hoc tibi firmiter promitto."
3. Statim puella, patre ignorante, ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam suam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: "o fili, de tuo adventu gaudeo. Sed dic mihi, qualis est ista puella, quam tecum duxisti!" Ait ille: "Filia regis est, quam in uxorem habeo." Ait pater: "Sub pena amissionis hereditatis tue nolo, ut eam in uxorem ducas." Ait ille: "o pater, quid dicis! Plus ei teneor, quam tibi. Quando captus eram in manu inimici et fortiter vinculatus, tibi pro mea redemptione scripsi, et noluisti me redimere. Ipsa vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis me liberavit; ideo eam in uxorem ducere volo." Ait pater: "Fili, probo tibi, quod non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Patrem proprium decepit, quando, ipso ignorante, te a carcere liberavit. Pro qua liberatione pater eius multa perdidit, que pro tua redemptione habuisset. Ergo videtur, quod tu non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Item alia ratio est. Ista licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis, ut posset te in virum habere, et ideo quia eius libido erat causa liberationis tue, non mihi videtur, quod uxor tua erit."
4. Puella audiens istas rationes ait: "Ad primam respondeo, quando dicis, quod ego decepi patrem meum proprium, quod non est verum. Ille decipitur, qui in aliquo bono diminuitur. Sed pater meus tam locuples est, quod alicuius auxilio non indiget. Cum hoc perpendi, iuvenem istum a carcere liberavi, ei si pater meus pro eo redemptionem accepisset, non multum propter hoc ditior fuisset, et tu per redemptionem depauperatus esses. Ergo in isto actu te salvavi, quod redemptionem non dedisti, et patri meo nullam iniuriam feci. Ad aliam rationem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci, respondeo: hoc nullo modo potest fieri, quia libido aut est propter pulchritudinem aut propter divitias aut propter fortitudinem. Sed filius tuus nullum istorum habuit, quia pulchritudo eius per carcerem erat annihilata; nec dives fuit, quia non habuit, unde se ipsum redimeret; nec fortis, quia fortitudinem perdidit per carceris macerationem. Ergo sola pietas me movebat, quod ipsum liberavi.
5. Pater hoc audiens non potuit filium arguere ulterius. Filius ergo cum magna solennitate eam in uxorem duxit et in pace vitam finivit.




 

II. De sequenda ratione

1.Erat quidam imperator potens sed tyrannus, qui quandam puellam, regis filiam, pulchram valde, desponsavit. Facta desponsatione ambo adinvicem iuramentum fecerunt, quod, si quis eorum prius moreretur, alter prae nimio amore se ipsum occideret.
2. Accidit semel, quod imperator iste ad partes longinquas se transtulit et diu moram ibidem traxit. Volens probare uxorem ad eam nuntium destinavit, ut ei de morte sua diceret. Audiens hoc uxor propter iuramentum, quod ante fecerat viro suo, de alto monte se praecipitavit, ut moreretur. Verumtamen mortua non est, sed infra breve tempus sanitati est restituta. Deinde iterato se ipsam volebat praecipitare, ut moreretur.
3. Pater eius hoc audiens ei praecepit, ut praecepto et iuramento viri non oboediret. Illa vero nolebat consentire. Ait pater: "Ex quo non vis mihi consentire et oboedire, celeriter extra societatem meam exeas!" At illa: "Nolo, et hoc per talem rationem probo. Cum autem quis iuramento est obligatus, tenetur adimplere. Ego iuravi viro meo, quod pro eius amore me ipsam occiderem. Ideo non deliqui, si iuramentum implere volo; ergo extra societatem tuam non debeo expelli. Item nullus debet puniri pro eo, quod est commendabile. Sed cum vir et uxor sint unum in carne secundum deum, commendabile est, quod uxor pro amore viri sui moriatur. Unde in India aliquando erat lex, quod uxor post mortem viri sui prae dolore et amore se ipsam comburere deberet, vel viva cum eo in sepulcrum poni. Et ideo, ut mihi videtur, non deliqui, quando me ipsam interficio propter amorem viri mei."
4. Ait pater: "Quando prius dixisti, quod obligata iuramento fuisti etc., tale obligamentum non valet, quia praetendit ad malum finem, scilicet ad mortem. Iuramentum semper debet esse rationabile et ideo iuramentum tuum nullum est. Ad aliam rationem, quando dixisti, quod istud est commendabile, quod uxor moriatur pro viro, non valet, quia, licet sint unum in corpore per carnalem affectionem, tamen in anima duo sunt, quae abinvicem realiter differunt. Et ideo non valet, quod allegasti." Puella haec audiens non poterat ulterius arguere, sed dictis patris adhaesit, nec ulterius se ipsam praecipitare volebat, nec amplius viro suo copulari.

 inicio

 

III. De sancti Alexii filii Euphemiani imperatoris

1. Quidam imperator erat, in cuius imperio scil. in civitate Romana fuit quidam iuvenis nomine Alexius, filius Euphemiani nobilissimi Romani et in aula imperatoris primus. Cui multi pueri et servi assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praedictus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, peregrinis et viduis parabantur, quibus strenue serviebat, et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore domini capiebat. Cui uxor nomine Agaelis eiusdem religionis et propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas dominus contulit eis filium. Post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt.
2. Traditur igitur puer liberalibus disciplinis imbuendus, et cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret, et iam ad puberem aetatem veniens puella sibi de domo imperiali eligitur et in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa suscepit secreta silentia, tunc sanctus iuvenis sponsam suam coepit in dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput baltei, quo cingebatur, sibi servandum tradidit dicens: "Suscipe haec et serva, donec deo placuerit, et dominus sit inter nos!"
3. Post haec de substantia sua accipiens ad mare discessit, ascendensque occulte navim Laodiciam usque advenit. Inde pergens in Edissam, civitatem Syriae, profectus est, ubi imago domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio dei genetricis Mariae sedere coepit, et de elemosynis, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat, cetera vero aliis pauperibus erogabat.
4. At pater decessum filii ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum dum aliqui ad civitatem Edissam pervenissent, ab eo cogniti minime eum cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus elemosynas tribuerunt, quas ille accipiens deo gratias egit dicens: "Gratias tibi ago, domine, quia a servis meis elemosynam recipere me fecisti." Reversi pueri nuntiant, quod nusquam reperiri valeat.
5. Mater igitur sua a die recessus sui saccum in pavimento cubilis stravit, ubi eiulans lamantabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero." Sponsa vero ad socrum suam dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, ad instar turturis manebo tecum."
6. Cum ergo Alexius in praedicto atrio XVII annis in servitio dei permansisset, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem dei, quia dignus est regno caelorum, et spiritus dei requiescit super eum; nam oratio eius sicut incensum in conspectu dei ascendit." Cum autem custos, de quo diceret, ignoraret, iterum dixit ei: "Ille, qui sedet foris in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam duxit.
7. Quod factum cum cunctis innotesceret, et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit, ibique navim ascendens, cum in Tharsim Ciliciae vellet pergere, dispensante deo navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait inter se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero."
8. Patrem vero a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit: "Serve dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae nutriri facias, ut tui quoque peregrini dominus dignetur misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua tribuit et cibum de mensa sua sibi constituit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis macerabat. Famuli autem domus ipsum deridentes aquam utensilium domus super caput eius frequenter fundebant, sed ipse ad omnia valde patiens erat.
9. Alexius XVII annis in domo patris ignotus manebat. Videns ergo per spiritum, quod terminus vitae suae appropinquaret, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem scripsit. Dominica igitur post missarum solemnia in sanctuario de caelo vox intonuit dicens: "Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis." Quod audientes omnes in facies suas ceciderunt. Et ecce vox secundo venit dicens: "Quaerite hominem dei, ut oret pro Roma!" Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite!" Requisitus ille nihil se scire dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum summo pontifice Innocentio ad domum praedicti viri venerunt, et ecce vox ministri Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide, domine, ne ille peregrinus noster sit, qui magnae vitae et patientiae homo est." Currens igitur Euphemianus eum defunctum invenit et vultum eius tamquam vultum angeli rutilantem vidit, voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte ergo eo cum hoc imperatoribus et pontifici rettulisset, et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, gerimus tamen regni gubernacula et curam universalem regiminis pastoralis. Da ergo nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam in manu sumpsit et statim dimisit, fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre eius.
10. Euphemianus hoc audiens nimio timore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutisque viribus in terram cecidit. Cum vero ad se aliquantulum redisset, vestimenta sua scidit, coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semetipsum discerpere, ac super filium suum corruens exclamavit: "Heu me, fili mi, quare sic me contristasti et per tot annos dolores et gemitus ac suspiria incurristi? Heu me miserrimum, quia video te custodem senectutis meae in grabato iacentem et non mihi loquentem! Heu me, qualem de cetero consolationem habere potero?"
11. Mater vero hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, ita scissis vestimentis, coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine ad sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi aditum, ut videam consolationem animae meae, quae suxit ubera mea!" Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi carissime, lumen oculorum meorum, quare sic nobis fecisti? Quare tam crudeliter nobiscum egisti? Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se super corpus et nunc bracchia super illud extendebat, nunc autem manibus vultum angelicum contrectabat et osculans clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, qui unicus meus esset. Servi enim eius conviciabantur ei et alapis eum percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae?"
12. Sponsa vero eius induta veste adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et appareo vidua! Iam non habeo, in quem perspiciam, nec in quem oculos levem. Nunc raptum est speculum meum, periit spes mea. Amodo incepit dolor, qui finem non habet." Populus autem audiens haec lacrimabiliter flebat.
13. Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in civitatem mediam, et nuntiatum est populo inventum esse hominem dei, quem civitas tota quaerebat, et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sacratissimum tangebat, protinus curabatur, caeci visum recipiebant, daemoniaci liberabantur et omnes infirmi a quacumque infirmitate detenti tacto corpore curabantur.
14. Imperatores tanta miracula videntes coeperunt per se cum pontifice lectum portare, ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores iusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbae occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sanctum perduci ad ecclesiam, sed plebs amore pecuniarum deposito magis ac magis ad tactum sanctissimi corporis irruebat, et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifatii martyris tandem ipsum perduxerunt, et illic per septem dies in laudibus dei persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis pretiosisque lapidibus, in quo sanctissimum corpus cum magna veneratione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor flagravit, ut omnibus videretur aromatibus plenum. Obiit circa annum domini tricentesimum vicesimum septimum.

 
inicio
 

IV. De inexsecrabili dolo vetularum

1.Imperatrix quaedam erat, in cuius imperio erat quidam miles, qui nobilem uxorem et castam atque decoram habebat. Contingit, quod miles ad peregrinandum perrexit, sed prius uxori dixerat: "Nullum custodem ultra tibi dimitto, quia satis credo, quod non indiges." Parato comitatu abiit, uxor vero caste vivendo domi remansit.
2. Accidit semel, quod precibus compulsa cuiusdam suae vicinae epulandi causa domum suam egrederetur, quo peracto ad propria remeavit. Quam quidam iuvenis aspectam ardenti amore coepit amare et plurimos nuntios ad eam direxit cupiens ab illa, quantum ardebat, amari. Quibus contemptis eum penitus sprevit. Ille vero se omnino contemptum videns adeo dolens efficitur, quod infirmabatur. Saepe tamen illuc ibat, sed nihil ei valuit, eo quod domina per omnia eum sprevit.
3. Accidit quodam die, quod versus ecclesiam perrexit dolens ac tristis, et obviam habuit quandam vetulam in proposito sanctam reputatam. Quae cum iuvenem tristem vidisset, causam tantae tristitiae ab eo quaesivit. At ille: "Quid prodest mihi tibi narrare?" At illa: "O carissime, quamdiu infirmus abscondit a medico suam infirmitatem, non poterit curari. Ideo ostende mihi causam tanti doloris! Cum dei adiutorio te curabo." Iuvenis cum hoc audisset, ostendit ei, quomodo dominam dilexit. Ait vetula: "Perge cito ad domum tuam, quia infra breve tempus te curabo." His dictis iuvenis ad domum perrexit et vetula ad propria remeavit.
4. Vetula ista quandam caniculam habebat, quam duobus diebus ieiunare coegit et die tertia panem sinapi confectum caniculae ieiunanti dedit. Quem cum gustasset, prae amaritudine oculi eius lacrimabantur tota die.
5. Tunc vetula ad domum dominae perrexit cum canicula, quam iuvenis dilexit tantum. Statim a domina est honorifice suscepta, eo quod reputabatur sancta. Dum autem adinvicem sederent, domina parvam caniculam lacrimantem respexit, admirabatur multum et quaesivit causam. Ait vetula: "O carissima amica, noli quaerere, quare lacrimatur, quia tantum dolorem habet, quod vix potero tibi intimari." Domina vero magis ac magis instigabat, ut diceret. Cui vetula: "Haec canicula erat filia mea casta nimis et decora, quam iuvenis quidam vehementer adamavit, sed adeo casta erat, ut omnino sperneret eius amorem, unde iuvenis tantum dolens prae dolore mortuus est, pro qua culpa deus convertit filiam meam in caniculam, sicut tu vides." His dictis incepit vetula flere dicens: "Quotiens filia mea recolit, quod tam pulchra puella erat et modo est canicula, flet et consolari nequit, immo omnes ad fletum excitat prae nimio dolore."
6. Audiens haec domina intra se cogitabat: "Heu me, simili modo me quidam iuvenis diligit et pro amore meo infirmatur". Et totum processum vetulae narravit. Vetula haec audiens ait: "O carissima domina, noli amorem iuvenis spernere, ne forte et tu muteris in caniculam sicut filia mea, quod esset damnum intolerablie." Ait domina vetulae: "O bona matrona, date mihi sanum consilium, ut non sim canicula!" Quae ait: "Cito pro illo iuvene mitte et voluntatem suam sine ulteriori dilatione facias!" At illa: "Rogo sanctitatem tuam, ut pergas ad eum et tecum ducas. Scandalum enim posset esse, si alius ad eum accederet." Cui vetula: "Tibi compatior et libenter tibi eum adducam." Perrexit et iuvenem secum duxit, et cum domina dormivit. Et sic per vetulam domina adulterium commisit.

 

 

V. De modo temptationis et peritia

1. Legitur, ut dicit Macrobius, quod erat quidam miles, qui habuit uxorem suam suspectam, quod plus unum alium dilexit quam ipsum, propter aliqua audita et visa. Saepius ab uxore quaesivit, si verum esset. Illa simpliciter negavit, quod nullum alium praeter ipsum in tantum dilexit. Miles dictis eius non acquievit, sed quendam clericum peritum adiit et cum eo convenit, ut de hac re veritatem ei ostenderet. Qui ait: "Hoc non potero temptare, nisi dominam viderem et cum ea fabularem." Et ille: "Rogo te cum affectu, ut hodie mecum cibum gustes, et ego te cum uxore mea collocabo."
2. Clericus accessit ad domum militis, hora prandii venit, et iuxta dominam est collocatus. Finito prandio clericus incepit cum domina de diversis negotiis habere colloquia. Hoc facto clericus manum dominae accepit et pulsum suum tetigit, deinde sermonem de eo feit, cum quo erat scandalizata et vehemens suspicio. Statim prae gaudio pulsus incepit velociter moveri et calefieri, quamdiu sermonem de et traxit. Clericus cum percepisset hoc, incepit sermonem de viro suo habere, et pulsus statim ab omni motu et calore cessabat. Ex hoc percepit clericus, quod alium dilexit, de quo erat scandalizata, plus quam virum proprium, et sic miles per clericum ad rei veritatem evenit.

 
inicio
 

VI. De invidia

1.Tiberius regnavit, qui ante sumptum imperium erat prudens ingenio, clarus eloquio, fortunatus in bello, sed post resolutus militiae artibus nulla bella gerens populum Romanum graviter afflixit, filios proprios pluresque patricios et consules interfecit.
2. Huic quidam artifex vitrum ductile se posse fabricare obtulit, quod Tiberius ad parietem proiciens non fractum sustulit, sed curvatum, et artifex malleum proferens et velut cuprum vitrum fabricans mox correxit.
3. Interrogante autem Tiberio ab eo, quomodo hoc posset fieri, ille dixit neminem hanc artem scire super terram. Quem Tiberius mox decollari iussit dicens: "Si haec ars venerit in consuetudinem, pro nihilo aurum et argentum reputabitur."

 

 

VII. De bonis rectoribus non mutandis

1.Valerius Maximus refert, quod, cum omnes Syracusani mortem Dionysii optarent regis Siciliae, quaedam femina senectutis ultimae sola matutinis horis deos oravit, ut sibi rex superstes fieret in hanc vitam, cuius orationis causam Dionysius admirans ab ea quaesivit. Quae respondit: "Cum essem puella, gravem tyrannum habens eo carere cupiens secundum recepi, quo iterum carere cupiens tertium recepi; timens ergo deteriorem tibi succedere ideo pro vita tua omni die rogo." Dionysius haec audiens amplius molestiam non fecit.

 

 

VIII. De perfectione vitae

1.Titus in civitate Romana regnavit; qui statuit pro lege, quod dies primogeniti sui ab omnibus sanctificaretur, et quicumque diem nativitatis filii sui per opus servile violaret, morte moreretur.
2. Promulgata lege vocavit magistrum Virgilium et ait: "Carissime, talem legem edidi; verumtamen saepe in occulto poterunt peccata committi, ad quorum notitiam pervenire non potero. Rogamus ergo te, ut secundum industriam tuam aliquam artem invenias, per quam potero experiri, quales sint illi, qui contra legem delinquunt."
3. Ait ille: "Domine, fiat voluntas vestra." Statim Virgilius arte magica statuam in medio civitatis fieri fecit. Statua illa omnia peccata occulta in illo die commissa imperatori dicere solebat, et sic per accusationem statuae quasi infiniti homines erant condemnati.
4. Erat tunc quidam faber in civitate nomine Focus, qui in illo die sicut in ceteris operatus est. Cum autem semel in stratu suo iacuisset, intime cogitavit, quomodo per accusationem statuae multi moriebantur. Mane surrexit et ad statuam perrexit et ait: "O statua, statua, per tuam accusationem multi sunt positi ad mortem. Voveo deo meo, si me accusaveris, caput tuum frangam." His dictis domum perrexit.
5. Hora prima imperator, sicut solitus erat, nuntios suos ad statuam destinavit, ut ab ea quaererent, si aliquis contra legem commisisset. Cum autem ad statuam venissent et voluntatem imperatoris dixissent, ait statua: "Carissimi, levate oculos vestros et videte, quae scripta sunt in fronte mea." Illi vero cum oculos levassent, tria in fronte eius clare viderunt, scilicet: Tempora mutantur, homines deteriorantur, qui voluerit veritatem dicere, caput fractum habebit.' "Ite, domino vestro nuntiate, quae vidistis et legistis."
6. Nuntii perrexerunt et omnia domino suo rettulerunt. Imperator cum hoc audisset, praecepit militibus suis, ut se armarent et ad statuam pergerent, et si aliquis contra statuam aliquid faceret, eum ligatis manibus et pedibus ad eum ducerent. Milites ad statuam perrexerunt dicentes: "Placet imperatori, ut ostendatis illos, qui contra legem commiserunt, et quales erant illi, qui minas fecerunt." Ait statua: "Focum fabrum accipite! Ille est, qui in singulis diebus legem violat et mihi minas facit." Illum comprehenderunt et coram imperatore duxerunt.
7. Ait imperator: "Carissime, quid est, quod audio de te? Quare legem editam violas?" Ait ille: "Domine, legem illam servare non possum, quia omni die octo denarios oportet me habere, et illos sine labore non potero acquirere."
8. Ait imperator: "Et quare octo denarios?" Qui ait: "Omni die per annum duos denarios teneor dare, quos mutuavi in iuventute, duos accomodo, duos perdo, duos expendo." Ait imperator: "De istis manifestius debes mihi dicere." Cui ait faber: "Domine mi, advertite me! Duos denarios omni die teneor patri meo, quia, cum essem puer parvulus, pater meus duos denarios super me singulis diebus expendit, iam pater meus in egestate est positus, unde ratio dictat, quod ei subveniam in sua paupertate, et ideo omni die duos denarios ei trado; duos alios denarios filio meo accommodo, qui iam ad studium pergit, ut, si contingat me ad egestatem pervenire, mihi illos duos denarios reddat, sicut ego iam patri meo facio; duos alios denarios omni die perdo super uxorem meam, quia semper est mihi contraria, aut propriae voluntatis aut callidae complectionis, et propter ista tria quicquid ei dedero, hoc perdo; duos alios denarios super me ipsum in cibis et potibus expendo. Levius bono modo transire non potero et istos denarios non possum obtinere sine continuo labore. Iam audistis rationem. Detis ergo iudicium rectum!"
9. Ait imperator: "Carissime, recte respondisti, vade et fideliter amodo labora!" Post hoc cito imperator defunctus est, et Focus faber propter suam prudentiam in imperatorem eligitur ab omnibus, qui imperium satis prudenter regebat. Ipso mortuo inter alios imperatores imago eius depingitur et ultra caput suum octo denarii.

 
inicio
 

IX. De superbia nimia, et quomodo superbi ad humilitatem maximam saepe perveniunt; satis notabile

1.Iovinianus imperator regnavit potens valde; qui cum semel in stratu suo iacuisset, exaltatum est cor eius ultra quam credi potest, et in corde suo dixit: "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis somnum cepit. Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait: "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo." Illi vero parati erant eius voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt.
2. Dum vero imperator equitasset, calor intolerabilis eum invasit, in tantum, quod videbatur ei, quod moreretur, nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus: "Hic remaneatis, quousque fuero liberatus." Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu et induit se vestimentis eius, dextrarium eius ascendit et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palatium cum militibus perrexit.
3. Post haec cito Iovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit. Cogitavit inter se: "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat: "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi. Ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam et videbo, quomodo et per quem sum confusus."
4. Iovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad ianuam pulsavit, ianitor autem causam pulsationis quaesivit. Ait Iovinianus: "Ianuam aperite, et qualis ego sum, videte!" Ille vero ianuam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait: "Qualis es tu?" At ille: "Iovinianus sum imperator, vade ad dominum tuum et dic ei, ut mihi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi." Qui ait: "Mentiris, pessime ribalde! Iam ante adventum tuum dominus imperator Iovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit et iam in mensa sedet. Sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nuntiabo."
5. Ianitor intravit et domino suo verba eius rettulit. Ille hoc audiens praecepit, ut introduceretur, et sic factum est.
6. Miles cum vidisset, notitiam eius non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles: "Dic mihi, qualis es, et quod est nomen tuum?" Qui respondit: "Ego sum imperator Iovinianus, et ego te ad militiam promovi tali tempore." Ait ille: "O ribalde pessime, qua audacia audes te ipsum imperatorem nominare! Iam dominus meus imperator ante te ad palatium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et iam sum reversus. Et quia te ipsum imperatorem nominasti, impune non transibis." Fecit eum egregie verberari et postea expelli.
7. Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait: "O deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad militiam promovi, notitiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit!" Cogitavit autem apud se: "Prope est quidam dux consiliarius meus, ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palatium meum reverti."
8. Cum vero ad ianuam ducis venisset, pulsavit. Ianitor audiens pulsationem ianuam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et aiebat: "Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti?" Et ille: "Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi et ideo ad ducem veni, ut mihi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negotium meum coram domino tuo facias."
9. Ianitor cum verba eius audisset, admirabatur, aulam intravit et domino suo omnia rettulit. Ait dux: "Introducatur." Cum introductus fuisset, nullus notitiam eius habebat, et dux ad illum: "Qualis es tu?" Et ille: "Imperator sum ego et te ad divitias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui." Ait dux: "Insane miser! Perrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palatium et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis." Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc eici fecit.
10. Ille sic eiectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit: "Heu mihi, quid faciam, quia factus sum opprobrium omnium et abiectio plebis? Melius est mihi ad palatium meum pergere et mei de palatio meo notitiam habebunt; saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa."
11. Solus ad palatium accessit, ad ianuam pulsavit, audita pulsatione ianitor ianuam aperuit. Quem cum vidisset, dixit: "Dic mihi, qualis es tu?" Et ille: "Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti." Qui ait: "Mentiris; cum domino imperatore diu steti."
12. Et ille: "Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas, et per ista signa illa mihi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia. Ista signa, quae per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub caelo." Ait ianitor: "Non dubito, quin insanus sis, quia iam dominus meus imperator in mensa sedet et iuxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum, quod graviter punieris."
13. Ianitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait: "O domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta unus ribaldus in porta mihi per ianitorem recitat et dicit se imperatorem et dominum meum esse." Ipse cum hoc audisset, praecepit ianitori, ut introduceretur in conspectu omnium.
14. Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo accepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset, ligaturam fregit et extra aulam advolavit.
15. Ait imperator omnibus in aula sedentibus: "Carissimi, audite verba mea, quae de isto ribaldo dicam! Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?" At ille: "O domine, ista est mirabilis quaestio, imperator sum et dominus istius loci." Ait imperator omnibus sedentibus in mensa et circumstantibus: "Dicite mihi per iuramentum vestrum, quod mihi fecistis, quis nostrum imperator est et dominus?" Aiunt illi: "O domine, leviter respondemus per iuramentum, quod vobis fecimus, istum ribaldum numquam vidimus, sed vos estis dominus noster et imperator, quem a iuventate novimus, et ideo rogamus una voce, ut puniatur, ut omnes exemplum ab eo capiant et de tali praesumptione se non attemptent."
16. Imperator ille conversus ad imperatricem ait: "Dic, domina, mihi per fidem, qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?" At illa: "O bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam XXVI annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata."
17. Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat: "Carissime, quare ausus fuisti te ipsum imperatorem nominare? Damus pro iudicio, ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites suos et ait: "Ite et istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere!" Et sic factum est.
18. Post haec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora eius et quasi de se ipso desperatus dicebat: "Pereat dies, in qua natus sum! Amici a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me." Dum hoc dixisset, cogitabat: "Hic prope manet confessor meus, pergam ad ipsum. Forte ipse notitiam meam habebit, quia saepius confessionem meam audivit."
19. Perrexit ad eremitam, ad fenestram cellulae suae pulsavit. At ille: "Quis ibi est?" Et ille: "Ego sum imperator Iovinianus, fenestram aperias, ut loquar tecum!" Ille vero cum vocem eius audisset, fenestram aperuit; cum eum vidisset, cum impetu fenestram clausit et ait: "Discede a me, maledicte, tu non es imperator, sed diabolus in forma hominis."
20. Ille hoc audiens ad terram prae dolore cecidit, crines capitis ac barbae dilaceravit et dixit: "Heu mihi, quid faciam ego!" His dictis recordatus fuit, quod in stratu suo exaltatum fuit cor eius dicens "Estne deus alter praeter me?" Statim ad fenestram eremitae pulsabat et dixit: "Amore illius, qui pependit in cruce, confessionem meam audite fenestra clausa!" At ille: "Mihi bene placet."
21. Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et praecipue, quomodo contra deum se erexit dicens, quod non credidit alium deum esse quam se ipsum. Facta confessione et absolutione eremita fenestram eius aperuit et notitiam eius habebat et ait: "Benedictus altissimus, iam novi vos. Paucas vestes hic habeo, induas te et ad palatium perge, et, ut spero, notitiam tuam habebunt."
22. Imperator induit se, ad palatium suum perrexit, ad ianuam pulsabat, ianitor ostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille: "Numquid notitiam meam habes?" Qui ait: "Etiam, domine peroptime, sed admiror, quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi." Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant.
23. Alius imperator erat cum domina in camera. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post haec in cameram reversus ait: "Domine mi, est quidam in aula, cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilatur, in tantum, quod, quis vestrum est imperator, penitus ignoro."
24. Imperator ille hoc audiens ait imperatrici: "Exeas et videas, si eius notitiam habeas." Illa vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur, statim cameram intravit et ait: "O domine, vobis unum denuntio, quod, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." At ille: "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam."
25. Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et iuxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula exsistentes cum imperatrice et ait: "Per iuramentum, quod mihi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator?" Imperatrix primo respondit: "Domine mi, mihi incumbit primo respondere; testis est mihi deus in caelis, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt.
26. At ille: "Carissimi, audite me! Iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit; propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis notitia ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit; ego sum angelus eius, custos animae suae, qui imperium custodivi, quamdiu fuit in paenitentia. Iam eius paenitentia est completa et pro peccatis satisfecit, amodo ei sitis oboedientes, ad deum vos recommendo."
27. Statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.

 

 

X. De praemeditatione semper habenda

1. Claudius regnavit, qui unicam filiam habebat gratiosam et decoram valde; qui cum semel in stratu suo iacuisset, intime de filia sua cogitabat, quomodo eam promovere posset. Ait intra se: "Si eam in uxorem diviti stulto tradidero, filiam meam perdam, si vero pauperi sapienti, per eius sapientiam ei necessaria large acquiret."
2. Erat tunc in civitate quidam philosophus nomine Socrates, quem rex dilexerat, vocavit eum et ait: "Carissime, numquid tibi placet filiam meam in coniugem accipere?" Et ille: Etiam, domine peroptime." Et ille: "Ex quo ita est, dabo tibi eam et sub illa condicione, quod, si moriatur filia in tua societate, vitam tuam amittes. Eliges ergo eam accipere vel dimittere?" Et ille: "Mihi bene placet eam accipere sub ista condicione." Rex nuptias celebravit cum magna solemnitate.
3. Per quaedam tempora vitam duxerunt in quiete et sanitate perfecta, post hoc uxor Socratis usque ad mortem infirmabatur. Haec audiens Socrates contristatus est valde, quandam forestam intravit et flevit amare.
4. Dum sic esset in dolore, rex Alexander in eadem foresta venabatur. Miles quidam Alexandri Socratem vidit, ad eum equitabat et ait ei: "Carissime, cuius homo es?" Et ille: "Homo talis domini sum ego, quod servus domini mei est dominus domini tui." Ait miles: "Non est maior domino meo in toto mundo; sed ex quo talia dicis, ducam te ad dominum meum et audiemus, quis est dominus tuus, de quo tot et tanta praesumis."
5. Cum autem coram rege Alexandro ductus fuisset, ait ei rex: "Carissime, quis est dominus tuus, de quo talia dicis, quod servus eius est dominus meus?" Ait ille: "Dominus meus est ratio, servus eius voluntas, sic est ergo, quod tu per voluntatem tuam regnum tuum et non per rationem huc usque gubernasti. Ideo servus domini mei, hoc est voluntas, est dominus tuus."
6. Audiens haec Alexander ait: "Carissime, prudenter respondisti, vade in pace!" Ab illa die coepit rex regnum suum ratione gubernare et non voluntate.
7. Socrates vero solus forestam intravit et flevit amare pro sua coniuge. Senex quidam venit ad eum et ait: "O bone magister, ob quam rem affligitur anima tua?" Et ille: "Filiam regis sub tali condicione desponsavi, quod, quocumque tempore ipsa in societate mea moriatur, ego vitam meam amittam, et iam ad mortem infirmatur, et haec est causa doloris mei."
8. Ait senex: "Fac consilium meum et post factum non paenitebis. Uxor tua est de sanguine regum; cum rex minutus fuerit, uxor tua pectus et ubera liniat de sanguine patris sui, deinde in ista foresta tres herbas invenies, de una ei potionem facies, de aliis duabus unum emplastrum ponas, ubi dolorem sentit, et si istam doctrinam impleverit, sanitatem perfectam inveniet."
9. Socrates omnia implevit et uxor ab omni infirmitate convaluit. Rex vero cum audisset, quod Socrates tam sollicite pro infirmitate filiae suae laborabat, eum ad magnas divitias et honores promovit.

 

 

XI. De pulchritudine fidelis animae

1.Caius regnavit prudens valde; in eius regno mulier quaedam erat nomine Florentina miro modo pulchra et gratiosa, unde tanta pulchritudo erat in ea, quod tres reges eam obsidebant et a quolibet rege erat violata. Post haec inter reges propter nimium amorem commissum est bellum et quasi infiniti homines ex omni parte occubuerunt. Satrapae imperii haec audientes omnes ad regem venerunt dicentes: "Domine, illa Florentina in regno tuo est tam pulchra, quod quasi infiniti cottidie pro eius amore occiduntur, et nisi citius remedium apponatur, quotquot sunt in regno, peribunt."
2. Audiens haec rex litteras scribi fecerat anulo suo signatas, quod sine ulteriori dilatione illa ad eum veniret. Praeco cum litteris ad eam perrexit, et antequam ad eam pervenit, defuncta est. Rediit praeco, de morte Florentinae regi nuntiavit.
3. Rex contristatus est valde, quod eam videre non poterat in sua pulchritudine, et omnes pictores regni ad eum convocari fecit. Cum autem venissent, ait rex: "Carissimi, haec est causa, quare pro vobis misi: Erat quaedam mulier nomine Florentina in tanta pulchritudine, quod quasi infiniti occubuerunt pro eius amore; defuncta est et eam non vidi. Ite ergo et cum omni industria vestra imaginem eius depingite cum sua pulchritudine, per quam potero discernere, quomodo tot occubuerunt pro eius amore."
4. At illi: "Domine, rem difficilem vos quaeritis; tanta erat in ea pulchritudo et decentia, quod omnes pictores orbis imaginem eius non depingerent quantum ad omnia, excepto uno pictore, qui latet in montibus. Ille solus est et non alius, qui voluntatem vestram adimplere poterit." Haec audiens rex pro illo pictore destinavit.
5. Qui cum ad eum venisset, ait ei: "Carissime, de tua industria informati sumus, ite et imaginem Florentinae per omnia depingite in sua pulchritudine et condignam mercedem dabo tibi." At ille: "Rem difficilem quaeritis, verumtamen mihi concede, ut in conspectu meo omnes pulchras mulieres totius regni saltem per unam horam habeam, et faciam, quod vobis placebit."
6. Rex vero fecit omnes convocari et in conspectu eius stare. Pictor quattuor pulchriores ex eis elegit et alias licentiavit, ut ad patriam suam redirent.
7. Pictor ille cum rubeo colore imaginem eius incepit depingere, et quae illarum quattuor mulierum habebat magis faciem gratiosam aut nasum, et sic de ceteris membris, hoc in imagine posuit, ita quod ex qualibet muliere aliquam partem accepit et imaginem complevit.
8. Cum vero completa fuisset imago, venit rex, ut eam videret. Quam cum vidisset, ait: "O Florentina, Florentina, si vixisses, ultra omnes istum pictorem deberes diligere, qui depinxit te in tanta pulchritudine."

 

 inicio

XII. De mirabili divina dispensatione et ortu beati Gregorii papae

1. Marcus regnavit prudens valde. Qui tantum unicum filium et filiam habebat, quos multum dilexit. Cum vero ad senectutem pervenisset, infirmitas gravis eum apprehendit; qui cum vidisset, quod vivere non posset, fecit vocari omnes satrapas imperii et ait: "Carissimi, scire debetis, quod hodie spiritum deo debeo reddere; non habeo tantum periculum in anima mea, sicut de filia mea, quod eam matrimonio non tradidi, et ideo tu, fili, qui es heres meus, tibi praecipio sub mea benedictione, ut eam maritari facias tam honorifice, sicut decet, et medio tempore sicut te ipsum omni die eam in honore habeas."
2. His dictis vertit se ad parietem et spiritum emisit. De cuius morte planctus magnus factus est in civitate et satis honorifice eum sepulturae tradiderunt.
3. Post hoc vero filius satis prudenter incepit regnare, sororem suam in omni honore habere, quam miro modo dilexit in tantum, quod omni die, licet nobiles secum essent in mensa, in una cathedra ex opposito eius sedebat et adinvicem comedebant et in eadem camera in lectis separatis iacebant.
4. Accidit una nocte, quod temptatio gravis eum accepit, quod ei videbatur spiritum emittere, nisi cum sorore sua libidinem suam posset implere. De lecto surrexit et ad sororem suam perrexit, quam dormientem invenit et excitavit eam. Illa sic excitata ait: "O domine, ad quid venisti ista hora?" Qui respondit: "Nisi tecum dormiam, amitto vitam meam." Quae ait: "Absit a me tale peccatum perpetrare! Ad memoriam reducite, quomodo pater noster te oneravit sub benedictione ante mortem suam, quod me haberes in omni honore! Si tale peccatum perpetrares, offensionem dei non evaderes nec hominum confusionem." At ille: "Quomodocumque fiat, voluntatem meam adimplebo." Dormivit cum ea.
5. Hoc facto ad proprium stratum rediit, puella vero amare flevit et consolari nolebat, imperator vero, quantum potuit, solacium ei praebebat, et miro modo magis ac magis eum dilexit.
6. Post hoc vero circa dimidium annum illa in cathedra sedebat in mensa, et frater eius eam intime aspexit et ait: "Carissima, quid tibi est? Iam facies tua est mutata in colore et oculi tui in nigredinem mutantur." At illa: "Mirum non est, quia sum impraegnata et per consequens confusa."
7. Ille hoc audiens ultra quam credi potest contristatus est; flevit amare et ait: "Pereat dies, in quo natus sum, et quid faciam ego, penitus ignoro."
8. Quae ait: "Domine, fac consilium meum et post factum non paenitebis; nos non sumus primi, qui graviter deum offenderunt. Hic prope est unus miles senex consiliarius patris nostri, de cuius consilio pater noster semper est operatus. Vocetur ille et sub sigillo confessionis omnia ei dicemus. Ille vero utile consilium dabit nobis et quod satisfaciemus deo et opprobrium mundanum evadere poterimus."
9. Ait rex: "Mihi bene placet, sed primo studeamus deo reconciliari!" Confessi sunt ambo corde puro cum contritione magna.
10. Facta confessione miserunt pro milite et totum private cum fletu rettulerunt. At ille: "Domine, ex quo estis deo reconciliati, audite consilium meum, ut confusionem mundanam evadere possitis. Pro peccatis vestris ac patris vestri terram sanctam debetis visitare et tali die omnes satrapas regni vestri in praesentia tua convocare, deinde haec verba per ordinem dicere: Carissimi, terram sanctam visitare volo; nullum heredem praeter sororem unam habeo, sicut scitis, cui in absentia mea sicut corpori meo debetis oboedire', et post hoc mihi coram omnibus dicere: Et tibi, carissime, dico sub poena vitae tuae, ut sororis meae custodiam habeas.' Ego vero tam private et secure custodiam, quod nullus tempore partus nec ante nec post de casu vestro sciet, nec etiam uxor mea."
11. Ait rex: "Bonum est consilium; omnia adimplebo, quae mihi dicitis." Statim fecit omnes satrapas convenire et omnia a principio usque ad finem, sicut superius est scriptum, consilium militis adimplevit. Cum omnia verba consumasset, vale omnibus fecit, ad terram sanctam perrexit, miles vero dominam sororem regis ad castrum suum duxit.
12. Cum autem uxor militis hoc vidisset, domino suo occurrit et ait: "Domine mi reverende, qualis domina ista est?" Qui ait: "Domina nostra soror regis est. Iura mihi per deum omnipotentem sub poena vitae tuae, ut, quicquam tibi dixero, omnia habebis in secreto." At illa: "Domine, paesto sum." Cum autem iurasset, ait miles: "Domina nostra per dominum nostrum regem est impraegnata; quare tibi praecipio, ut nulla creatura ministret ei excepta tua persona, ita ut principium, medium et finis omnia sint secreta." At illa: "Domine, omnia ista fideliter adimplebo."
13. Domina ad cameram privatam est introducta et satis splendide ei ministrabatur. Cum tempus pariendi esset, filium formosum peperit.
14. Miles cum hoc audisset, ait dominae: "O domina carissima, bonum est ac utile sacerdotem vocari, ut puerum baptizet." Qae ait: "Deo meo voveo, quo ille, qui est inter fratrem et sororem genitus, per me baptismum non habebit." Ait miles: "Scitis, grave peccatum est inter vos et dominum meum commissum; nolite propter hoc animam pueri occidere." Ait domina: "Votum vovi, quod firmiter tenebo; sed tibi praecipio, ut dolium vacuum mihi apportes." Qui ait: "Praesto sum."
15. Dolium secum ad cameram portari fecit, illa vero decenter puerum in cunabulo reclinavit et in parvis tabellis haec, quae sequuntur, scripsit: Carissimi, scire debetis, quod puer iste non est baptizatus, quia inter fratrem et sororem genitus est; ideo propter dei amorem baptizetur, et sub capite eius pondus auri invenietis, cum quo ipsum nutriri faciatis, et ad pedes argenti pondus, cum quo studium exerceat.'
16. Cum omnia ista erant scripta, tabellas in cunabulo sub latere pueri ponebat, aurum sub capite, argentum ad pedes. Deinde cum pannis sericis ac deauratis cunabulum cooperuit.
17. Hoc facto militi praecepit, ut cunabulum infra dolium poneret et in mari proiceret, ut nataret, ubicumque deus disponeret. Miles vero omnia adimplevit. Cum dolium proiectum in mari fuisset, miles tamdiu iuxta mare stetit, quamdiu dolium natare videret; hoc facto ad dominam rediit.
18. Sed cum iuxta castrum suum venisset, nuntius regis de terra sancta ei obviabat; ait ei: "Carissime, unde venis?" Qui ait: "De terra sancta venio." "Et quales rumores habetis?" Et ille: "Dominus meus rex mortuus est et corpus suum ad unum de castris suis est ductum."
19. Miles hoc audiens flevit amare. Uxor eius superveniens cum de morte imperatoris audisset, ultra quam credi potest dolebat. Miles surrexit et ait uxori suae: "Nolito flere, ne domina nostra percipiat. Nihil ei dicemus, quousque a puerperio resurgat."
20. Miles post hos sermones ad dominam intravit. Uxor eius sequebatur eum. Cum domina eos respexisset et eos desolatos perpendit, ait: "Carissimi, propter quam causam estis tristes?" At illa: "Domina, non sumus tristes, sed potius gaudentes, quod liberata estis a gravi periculo, in quo fuistis." At illa: "Ita non est. Indicate mihi, nolite aliquid celare a me sive bonum sive malum!" Ait miles: "Quidam nuntius de terra sancta venit de domino nostro, rege fratre vestro, qui narrat rumores." Quae ait: "Vocetur nuntius!" Qui cum venisset, ait ei domina: "Quomodo est de domino meo?" Qui respondit: "Dominus vester mortuus est et eius corpus de terra sancta translatum est ad castrum suum, et cum patre vestro sepelietur."
21. Domina cum haec audisset, ad terram cecidit. Miles videns dolores dominae, in terram iacuit, uxor militis cum eis ac nuntius; omnes isti per magnum spatium iacebant, et in eis prae magno dolore non est vox neque sensus.
22. Domina vero post magnum spatium surrexit, crines capitis traxit, faciem usque ad sanguinis effusionem dilaceravit et alta voce clamavit: "Heu mihi, pereat dies, in qua concepta eram, non illa numeretur, in qua sum nata! Quantas habeo iniquitates et quanta in me sunt completa! Periit spes mea, fortitudo mea, frater meus unicus, dimidium animae meae. Quid faciam de cetero, penitus ignoro."
23. Surrexit miles et ait: "O domina carissima, audite me! Si propter dolorem te ipsam necaveris, totum regnum peribit. Tu sola es derelicta et iure hereditario regnum tibi debetur. Si ergo te ipsam occideris, regnum ad extraneos convolabit. Surgamus ergo et ad locum, ubi corpus iacet, accedamus et honorifice eum sepeliemus, deinde studeamus, quomodo imperium regere debemus."
24. Illa vero ex verbis militis comfortata surrexit et cum honesta comitiva ad castrum fratris sui accessit. Cum autem intrasset, corpus regis super feretrum invenit, super corpus cecidit, a planta pedis usque ad verticem osculata est eum. Milites videntes nimium dolorem in ipsa de funere dominam extraxerunt et in cameram introduxerunt et corpus satis honorifice sepulturae tradiderunt.
25. Post hoc quidam dux Burgundiae solemnes nuntios ad eam misit, ut ei in uxorem consentiret; illa vero statim respondit: "Quamdiu vixero, virum non habebo." Nuntii haec audientes voluntatem eius domino nuntiabant; dux haec audiens indignatus est contra eam et ait: "Si eam habuissem, rex illius regni fuissem, sed ex quo me vili pendebat, de regno suo parum gaudebit." Exercitum collegit, regnum intravit, comburebat et occidit et infinita mala perpetrabat et victoriam in omni bello obtinuit. Domina ad quandam civitatem bene muratam fugam petiit, in qua erat castrum fortissimum et in ea per multos annos permansit.
26. Iam ad puerum proiectum in mare redeamus. Dolium cum puero per multa regna transiit, quousque iuxta coenobium monachorum pervenit et hoc feria sexta. Eodem die abbas illius monasterii ad litus maris perrexit et piscatoribus suis ait: "Carissimi, estote parati ad piscandum!" Illi vero retia sua parabant. Dum vero praepararent, dolium cum fluctibus maris ad terram pervenit. Ait abbas servis suis: "Ecce dolium! Aperiatis et videatis, quid ibi lateat!" Illi vero dolium aperuerunt et ecce puer parvus pannis pretiosis involutus abbatem respexit et risit, abbas vero totaliter de visu contristatus ait: "O deus meus, quid est hoc, quod invenimus puerum in cunabulo?" Propriis manibus eum levavit, tabellas sub latere eius invenit, quas mater ibidem posuit. Aperuit et legit, quod puer ille inter fratrem et sororem esset genitus nec baptizatus, sed propter dei amorem petitur, ut sacramentum baptismi ei daretur, deinde cum auro, quod ad caput eius inveniretur, nutriretur, et ad pedes argentum, per quod studium exerceret. Abbas cum haec legisset et cunabulum pannis pretiosis ornatum vidisset, intellexit, quod puer de nobili sanguine esset, statim eum baptizari fecit et ei proprium nomen imposuit, scilicet Gregorius, et puerum ad nutriendum uni piscatori tradidit, dans ei pondus, quod invenit.
27. Puer vero crescebat, ab omnibus dilectus, quosque septem annos in aetatem complevisset. Abbas statim ad studium eum ordinavit, in quo miro modo profecit, omnes monachi coenobii tamquam suum monachum dilexerunt, puer vero infra pauca tempora omnes in scientia transcendit.
28. Accidit quodam die, ut, cum filius piscatoris cum pila quadam luderet - et dictum piscatorem patrem suum esse credidit - , a casu filium piscatoris cum pila laesit, ille sic percussus amare flevit, domi perrexit et matri conquestus est dicens: "Gregorius frater meus me percussit." Mater haec audiens foras exivit et dure arguebat eum dicens: "O Gregori, qua audacia filium meum percussisiti, cum tamen, qualis es et unde, ignoramus."
29. Ait ille: "O mater dulcissima, nonne filius tuus sum ego? Quare talia mihi improperas?" Quae ait: "Filius meus non es et, unde sis, ignoro, sed unum scio, quod in quodam dolio inventus fuisti; abbas te mihi ad nutriendum dedit."
30. Ille cum haec audisset, flevit amare, ad abbatem perrexit et ait: "O domine mi, diu vobiscum steti, credebam me filium piscatoris fuisse; cum tamen non sum, et ideo parentes meos ignoro, si placet, me ad militiam promoveas, quia hic amplius non manebo."
31. Ait abbas: "O fili, noli talia cogitare! Omnes monachi in domo exsistentes miro modo te diligunt in tantum, quod post discessum meum in abbatem te promovebunt." Ait ille: "Domine, sine dubio non exspectabo, donec ad parentes meos pervenero." Abbas haec audiens ad thesaurum suum accessit et tabellas, quas in cunabulo suo invenit, ei ostendit dicens: "Nunc, fili, lege interius et, qualis es, clare invenies."
32. Cum vero legisset, quod inter fratrem et sororem esset genitus, ad terram cecidit et ait: "Heu mihi, quales parentes habeo? Ad terram sanctam pergam et pro peccatis parentum pugnabo et ibi vitam finiam. Peto ergo, domine, instanter, ut me ad militiam promoveas."
33. Quod et fecit. Cum autem licentiam de recessu recepit, factus est planctus magnus in coenobio, dolor in populo et in circuitu lamentatio. Ad mare se transtulit et convenit cum nautis, ut eum ad terram sanctam ducerent.
34. Cum vero navigassent, ventus erat eis oppositus et subito ducti sunt ad eandem civitatem, in qua erat mater eius in castro. Qualis erat civitas aut quod regnum, penitus nautae ignorabant.
35. Cum autem civitatem miles intrasset, quidam civis ei occurrebat et ait ei: "Domine, quo tenditis?" Et ille: "Hospitium quaero." Civis vero ad domum suam cum tota familia sua duxit et splendide eis ministravit.
36. Cum vero in mensa sederent, dominus Gregorius hospiti dixit: "Domine, qualis est civitas illa et quis dominus istius terrae?" At ille: "Carissime, unum virum valentem imperatorem habuimus, qui mortuus est in terra sancta, qui nullum heredem praeter suam sororem post se reliquit; quidam dux eam in uxorem petiit, quae nullo modo copulari intendit. Ille ex hoc indignatus totum regnum istud excepta civitate ista manu forti acquisivit."
37. Ait miles: "Numquid secretum cordis mei potero secure propalare?" At ille: "Domine, etiam cum omni securitate." Qui ait: "Miles sum; si placet, die crastina ad palatium pergas et cum senescallo sermonem de me facias, quod, si salarium mihi dederit, pro iustitia dominae isto anno pugnabo." Ait civis: "Non dubito, domine, quin de adventu tuo gaudebit tot corde; die crastina ad palatium pergam et finem huius rei faciam."
38. Mane surrexit, ad senescallum perrexit et de adventu eius intimavit. Ille non modicum gaudens pro domino Gregorio nuntium destinavit. Cum eum vidisset, dominae est praesentatus et multum commendatus. Quem cum vidisset, intime eum respexit; sed quod erat filius eius, penitus ignorabat. Ipsa eum submersum a multis annis credidit. Senescallus in praesentia dominae eum conduxit, ut per integrum annum ei ministraret.
39. Die crastina ad bellum se parat, adest dux in campo cum exercitu magno, dominus Gregorius bellum aggreditur, omnes penetravit, quousque ad ducem pervenit, quem in eodem loco occidit et caput eius amputavit et victoriam obtinuit. Miles vero post haec de die in diem proficiebat, fama eius undique circuibat, sic quod, antequam annus fuisset completus, totum regnum a manibus inimicorum acquisivit.
40. Deinde ad senescallum venit et ait: "Carissime, vobis constat, in quo statu vos inveni et ad quem statum duxi; rogo ergo, trade mihi salarium, quia tendo pergere ad alium regnum." Ait senescallus: "Domine, plus meruisti, quam ex conventione tenemur tibi; ideo ad dominam nostram pergam, ut de statu ac mercede finem faciam."
41. Cum autem ad dominam venisset, ait: "O domina carissima, dicam vobis aliqua verba proficua, ex defectu capitis omnia mala sustinuimus; ideo bonum est virum accipere, per quem poterimus de cetero securi esse. Regnum vestrum in divitiis abundat, et ideo virum propter divitias accipere non consulo; unde ignoro, ubi melius ad honorem vestrum et commodum totius populi poteritis virum accipere, quam dominum Gregorium."
42. Illa vero solebat semper respondere: "Voveo deo, quod numquam copulabor viro." Sed ad verbum senescalli diem deliberationis constituit ad respondendum.
43. Adest vero dies, cunctis audientibus domina dixit: "Ex quo dominus Gregorius valide nos et regnum nostrum de manibus inimicorum liberavit, eum in virum accipiam." Haec audientes gavisi sunt valde, diem nuptiarum constituit, ambo cum magno iubilo et consensu totius imperii in matrimonium sunt coniuncti, filius cum matre propria; sed quales essent, utrique ignorabant. Facta est inter eos dilectio magna.
44. Accidit quadam die, quod dominus Gregorius ad venandum perrexit; ait quaedam ancilla dominae: "O domina carissima, numquid dominum nostrum regem in aliquo offendisti?" Quae ait: "In nullo. Credo, quod in mundo non inveniuntur duo adinvicem ligati in matrimonio, qui tantum se diligunt mutuo, sicut dominus meus et ego. Sed dic mihi, carissima, quare protulisti talia verba?" At illa: "Omni die, quando ponitur mensa, dominus noster rex illam cameram privatam intrat laetus; sed cum exit, lamentationes et fletus emittit; deinde faciem lavat; sed quare hoc fit, penitus ignoro."
45. Domina cum hoc audisset, cameram illam sola intravit, de foramine in foramen intime respexit, donec ad illud foramen venit, in quo tabellae erant, quas singulis diebus solebat legere, quomodo inter fratrem et sororem genitus esset; et tunc amare flevit. Illae enim erant tabellae, quae in cunabulo suo erant inventae. Domina vero cum tabellas invenisset, statim notitiam illarum habebat, aperuit, scripturam legit de manu propria, intra se cogitabat: "Numquam homo iste ad tabellas venisset, nisi filius meus esset." Incepit alta voce clamare ac dicere: "Heu mihi, quod sum nata ac in mundo educata! Utinam in die conceptionis meae mater mea fuisset exstincta!"
46. Cumque esset in aula clamor, audientes milites dominae ad dominam cucurrerunt cum ceteris et illam iacentem in terra invenerunt et per longum tempus circa eam steterunt, antequam verbum ab ea habere potuerunt; deinde os aperuit et ait: "Si diligitis vitam meam, statim dominum meum quaerite!"
47. Milites haec audientes statim equos ascenderunt et ad imperatorem equitabant et ei dixerunt: "Domine, regina in periculo mortis iacet." Ille hoc audiens lusum dimisit et ad castrum perrexit, cameram, in qua domina iacuit, intravit.
48. Domina cum illum vidisset, ait: "O domine, omnes exeant praeter vos, ut nullus audiat, quae vobis dixero!" Cum autem omnes essent expulsi, ait domina: "O carissime, de qua progenie es tu, dicite mihi!" Qui ait: "Ista est mirabilis quaestio; scias sine dubio, quod de longinqua terra sum ego." Et illa: "Deo voveo, quod nisi dixeris mihi veritatem, me cito morientem vides." Qui ait: "Et ego dico tibi, quod pauper eram, nihil habens praeter arma mea, cum quibus vos et totum regnum a servitute liberavi." At illa: "Dic mihi modo, de qua terra es oriundus et qui erant parentes tui, et nisi mihi veritatem dixeris, numquam cibum gustabo." Et ille: "Vobis de veritate fateor. Quidam abbas ab infantia me nutrivit et mihi saepius dixit, quod in quodam dolio me invenit infra cunabulum, et ab illo tempore usque in praesens me nutrivit, quousque ad partes istas veni."
49. Domina cum haec audisset, tabellas ei ostendit et ait: "Numquid tabellas istas nosti?" Ille cum tabellas vidisset, ad terram cecidit. Illa vero ait: "O fili dulcissime, tu es filius meus unicus, tu es maritus meus et dominus meus, tu es filius fratris mei et meus. O fili dulcissime, in dolio cum istis tabellis posui te, postquam peperi te. Heu mihi, quare de vulva eduxisti me, domine deus meus, quia tot mala sunt per me perpetrata! Fratrem meum proprium cognovi et te ex me genui. Utinam consumpta essem ne oculus me videret! Fuissem quasi non essem de utero!" Ad murum caput percussit et ait: "O domine deus meus, ecce filius meus, maritus meus et filius fratris mei!"
50. Ait dominus Gregorius: "Credebam me evasisse periculum et iam in rete diaboli cecidi. Dimitte me, domina, ut plangam miseriam meam! Vae mihi, vae, ecce mater mea, amica mea, uxor mea! Ecce sic diabolus conclusit me."
51. Mater cum in filio tantum dolorem vidisset, ait: "O fili dulcissime, pro peccatis nostris peregrinabor toto tempore vitae meae, tu vero regnum gubernabis." Qui ait: "Non fiet ita! In regno mater expectabis, ego vero peregrinabor, donec a deo peccata nostra sint dimissa."
52. De nocte surrexit, lanceam suam fregit, vestimentis se induit peregrini, matri valefecit et nudis pedibus ambulavit, quousque extra regnum pervenit, deinde ad quandam civitatem in noctis obscuritate venit ad domum unius piscatoris, a quo hospitium pro dei amore petivit. Piscator eum diligenter respexit et cum membrorum decentiam et corporis dispositionem vidisset, ait ei: "Carissime, verus peregrinus non es; hoc bene apparet in tuo corpore." At ille: "Licet vere peregrinus non fuero, hospitium tamen dei amore nocte ista peto." Uxor piscatoris, cum eum vidisset, pietate mota preces fundebat pro eo, ut introduceretur. Cum autem introductus fuisset, retro ostium grabatum parari iussit, piscator pisces cum aqua ei dedit et panem, et inter cetera ei dixit: "Tu peregrine, si sanctitatem cupis invenire, loca solitaria deberes accedere." At ille: "Domine, libenter hoc attemptarem, sed locum talem ignoro." Qui ait: "Die crastina mecum pergas et ad locum solitarium te ducam." Et ille: "Deus sit tibi merces!"
53. Mane vero piscator peregrinum excitavit, in tantum enim festinabat, quod tabellas suas parvas retro ostium dimisit. Piscator cum peregrino mare intravit, per XVI miliaria in mari navigabant, donec ad quandam rupem pervenit habens circa pedes eius compedes, qui sine clave non poterant aperiri; sed postquam compedes serasset, claves in mari proiecit, deinde domum rediit.
54. Peregrinus iste per XVII annos in paenitentia remansit. Accidit, quod papa moritur. Ipso mortuo venit vox desuper de caelo dicens: "Quaerite hominem dei et illum in vicarium constituite, nomine Gregorium!"
55. Electores hoc audientes gavisi sunt valde, nuntios per diversas partes mundi miserunt, ut eum quaererent. Tandem in domo piscatoris hospitati sunt. Cum vero in cena fuissent, piscatori dixerunt: "O carissime, multum vexati sumus per regna et castra quaerendo unum sanctum virum nomine Gregorium, quem in summum pontificem constituere debemus et non invenimus."
56. Ille vero cum de peregrino fuisset recordatus, ait: "Iam sunt XVII anni, quod unus peregrinus nomine Gregorius in domo ista est hospitatus, quem ad quandam rupem in mari duxi et ibidem dimisi; sed scio, quod a multo tempore mortuus est."
57. Accidit, quod eadem die pisces accepit, et dum unum piscem extraxisset, clavem, quam XVII annis in mare proiecit, infra piscem invenit. Statim alta voce clamavit: "O carissimi, videte clavem, quam in mari proieci! Ut spero, de labore vestro non eritis frustrati."
58. Nuntii haec audientes et videntes gavisi sunt valde, mane vero surrexerunt, piscatorem rogabant, ut eos ad rupem duceret, quod et factum est.
59. Cum autem ibidem venissent et eum vidissent, dixerunt: "O Gregori, homo dei, ex parte dei omnipotentis ad nos ascende, quia dei voluntas est, ut eius vicarius in terris constitutus sis!" At ille: "Quod deo placet, eius voluntas fiat!"
60. Illum extra rupem duxerunt. Antequam civitatem intravit, omnes campanae civitatis per se pulsabant. Cives haec audientes dixerunt: "Bendictus altissimus, iam venit, qui Christi vicarius erit." Omnes ei obviam processerunt et cum magno honore eum receperunt et Christi vicarium constituerunt.
61. Beatus Gregorius in vicariatu constitutus in omnibus se laudabiliter habebat. Fama eius per orbem volabat, et quod tam sanctus Christi vicarius constitutus erat. Multi ex omnibus partibus mundi veniebant, ut eius consilium et auxilium haberent.
62. Audiens vero mater eius, quod tam sanctus homo Christi vicarius factus esset, intra se cogitabat: "Ubi iam melius potero accedere, quam ad istum sanctum virum et vitam meam ei intimare?" Verumtamen quod esset filius eius et maritus, penitus ignorabat. Ad Romam perrexit et Christi vicario est confessa.
63. Ante confessionem nullus alium cognovit, sed papa, cum confessionem matris audisset, notitiam eius per omnia habebat et ait: "O mater dulcissima, uxor et amica, diabolus credebat nos ducere ad inferna et nos evasimus dei gratia." Illa haec audiens ad pedes eius cecidit et prae gaudio amare flevit, papa vero de terra eam levavit et in eius nomine monasterium constituit, in quo eam abbatissam fecit, et infra pauca tempora ambo animas deo reddiderunt.

 
inicio
 

XIII. De morte

1.Legitur in chronicis, quod anno XXII ab urbe Romana condita populus Romanus columnam marmoream in foro Romano statuerunt, et ibi imaginem Iulii Caesaris fecerunt et super caput eius nomen Iulii scripserunt, quia in honore ipsius factum fuit. Sed iste Iulius Caesar tria signa in morte vel antequam moreretur accipit; centesimo enim die ante mortem suam cecidit fulmen ante imaginem in foro et in nomine subscripto litteram primam abrasit. Nocte vero praecedente diem mortis suae fenestrae thalami eius cum tanto strepitu et impetu apertae sunt, ut domum ruituram aestimaret. Eadem vero die mortis suae cum ad Capitolium iret, datae sunt ei litterae iudicii mortis suae imminentis, quae si statim legisset, mortem evasisset.

 

 

XIV. Quod est vigilandum contra fraudes diaboli, ne nos decipiat

1.Olim erant tres socii, qui ad peregrinandum pergebant. Accidit, quod cibaria praeter unum panem invenire non poterant, et erant famelici valde, dixerunt adinvicem: "Si iste panis in tres partes dividatur, unicuique pars non sufficeret ex nostris ad saturandum; habeamus ergo sanum consilium, quomodo debeamus de isto pane disponere." Ait unus: "Hic in via dormiemus et quilibet somnium habeat, et qui maius mirabile viderit, ille totum panem habeat." Responderunt alii duo: "Bonum est consilium." Et inceperunt dormire.
2. Ille, qui consilium dederat, surrexit et ipsis dormientibus panem totaliter comedit, nec unicam micam sociis suis dimisit. Hoc facto socios suos excitavit dicens: "Surgite velociter! Tempus est, ut quilibet somnium suum dicat."
3. Ait primus: "Carissimi, mirabile somnium vidi, scilicet unam scalam auream de caelo descendentem, per quam angeli descenderunt et ascenderunt et animam meam usque ad caelum de corpore meo extraxerunt. Quando ibi eram, patrem et filium et spiritum sanctum vidi, et tantum gaudium circa animam meam erat, quod oculus non vidit nec auris audivit, quod ibidem percepi; et istud est somnium meum."
4. Ait secundus: "Et ego vidi, quod daemones cum instrumentis ferreis ac igneis animam meam de corpore meo traxerunt et ibidem me male tractaverunt et dixerunt: Quamdiu deus regnat in caelo, permanebis in isto loco.'"
5. Ait tertius: "Audite somnium meum! Videbatur mihi, quod quidam angelus ad me venit et ait: Carissime, vis videre, ubi sunt socii tui?' Respondi: Etiam, domine, quia inter nos habemus unum panem dividere; timeo, quod cum pane recesserunt.' At ille: Non est ita; sed panis iuxta vos est; sequamini me.' Duxit me ad portam caeli, caput meum tantum secundum praeceptum suum infra portam posui, et vidi te; et videbatur mihi, quod ad caelum raptus fuisti et sederes in throno aureo et multa cibaria ac vina optima ante te; dixitque angelus mihi: Ecce, socius tuus abundat in omni gaudio et in cibariis, et ibidem in aeternum permanebit, quia, qui semel regnum caeleste intraverit, exire non poterit. Iam mecum veni, et ostendam tibi, ubi alius socius tuus est.' Cum vero secutus illum fuissem, duxit me ad portas inferni, et ibi vidi te, sicut dixisti, in poenis gravissimis, cum tibi antea cottidie ministrabatur panis et vinum in magna copia, tunc a te quaesivi: <...>, o carissime socie, mihi displicet, quod in istis poenis iaces.' Tu vero respondisti mihi, quod, quamdiu deus regnat in caelo, hic permanebo, quia hoc merui. Surge ergo cito et totum panem comede, quia amodo nec me nec socium nostrum videbis.'
6. Ego vero cum vidi, surrexi et, sicut dixisti, panem comedi."

 

 

XV. De promissionis fideli constantia

1. Erat quidam imperator, in cuius imperio erant duo latrones, adinvicem confoederati iuramento, ut nullus alium dimitteret in necessitate, sed quilibet pro altero vitam poneret. Multa mala adinvicem perpetraverunt, scilicet furtum et homicidium.
2. Accidit semel, quod unus sine altero et eo absente cum furto captus erat et in carcere in compedibus positus. Quod audiens socius eius, alter latro, ad eum venit et dixit: "Carissime socie, dic mihi, <...> in fide ligati sumus." At ille: "Ut mihi videtur, mori debeo, quia comprehensus sum cum furto. Si velles tantum facere istud, quod tibi dixero, semper essem tibi obligatus. Uxorem et parvulos ac familiam habeo, de eis nihil ordinavi, nec de bonis meis. Si in loco meo posses exspectare in carcere, et hoc poteris a iudice inquirere, domi vadam et de uxore et familia et de bonis meis ordinabo et tempore debito revertar et liberabo te." At ille: "Istud satis fideliter adimplebo."
3. Perrexit ad iudicem et ait: "Domine mi, amicus meus captus est et in carcere positus; mortem, ut credo, evadere non potest; si placet, tantum unam petitionem a vobis peto, ut eum licentietis, quod ad domum propriam accedere potest, ut ante mortem suam de uxore et familia poterit disponere. Ego vero, ut de eo sis securus, loco suo in carcere remanebo, donec venerit."
4. Ait iudex: "Tali die iudicium de eo ac de aliis fiet; si vero eodem die non venerit, quid ad hoc respondebis?" At ille: "Domine, omnem securitatem, quae tibi placet, adimplebo. Quod si non venerit, pro eius amore mortem sustinebo." Ait iudex: "Petitionem tuam exaudiam, ita tamen, quod te in vinculis habeam, quousque ipse redierit." Et ille: "Bene placet mihi." Tunc iudex istum in carcere posuit et alium libere misit abire.
5. Ille vero domi recessit, de uxore, prole et familia ordinavit, et tamdiu exspectavit, quod ad tres dies iudicii, in quo omnes malefactores coram iudice sunt praesentati, et inter alios ille, qui prompte se carceri obtulit, pro amico suo est praesentatus.
6. Ait ei iudex: "Ubi est amicus tuus, qui hodie deberet redire et te liberare ac salvare?" At ille: "Domine, spero, quod non deficiet." Iudex vero diu exspectabat, si veniret, et non venit. Statim dedit pro sententia, ut ad patibulum duceretur; et sic factum est.
7. Cum vero ad patibulum venisset, ait ei iudex: "Carissime, imputes tibi et non mihi, quod nunc morieris. Dixisti, quod amicus tuus veniret et te liberaret." Ait ille: "Domine, ex quo mori debeo, instanter peto, ut ante mortem meam pulsare potero." Ait iudex: "Cuiusmodi pulsatio erit illa?" Qui ait: "Ante mortem meam tribus vicibus clamare." Et ille: "Mihi placet." Ille incepit alta voce clamare primo, secundo, tertio, et respexit circumquaque, et hominem agili cursu venientem vidit a longe et ait iudici: "Mortem meam differas! Ecce hominem venientem video. Forte ipse est socius meus, qui me hodie liberabit."
8. Iudex vero cum ipsum venientem audisset, exspectavit. Et ecce socius eius venit et ait: "O domine, ego sum ille, qui de bonis meis, uxore et amicis meis disposui, et amicus meus interim in periculo mortis pro me stetit. Illum libere permittas abire, quia paratus sum, pro peccatis meis mortem sustinere." Iudex respexit eum et ait: "O carissime, dic mihi causam, quare adivicem estis tam fideles?" Et ille: "Domine, a pueritia quilibet alteri fidem dedit, ut in omnibus fideles essemus. Et haec est causa, quare ipse in loco meo se posuit, quousque de domo mea ordinassem."
9. Iudex ait: "Ex quo ita est, tibi mortem remitto, et sitis mihi fideles. De cetero mecum manebitis, et de praebenda necessaria vobis providebo per omnia." At ille: "Domine, omnem fidelitatem amodo promittimus vobis." Iudex igitur eos recepit ad gratiam, et omnes iudicem laudabant, qui fecit eis talem misericordiam.

 
inicio
 

XVI. De dilectione dei, quomodo omnes nos aequaliter diligit usque dum ipsum per peccata despicimus

1.Pippinus regnavit, qui quandam pulchram puellam desponsavit, quae concepit et elegantem filium peperit, sed in partu mortua est. Duxit aliam et ex illa etiam filium genuit, utrumque filium ad nutriendum in longinquas partes misit. Isti duo per omnia sibi invicem erant similes.
2. Cum vero per longa tempora moram traherent, mater secundi filii suum filium videre cupiebat, preces regi fundebat, ut filium suum videre possit. Rex ei concessit, et nuntium pro duobus filiis destinavit.
3. Qui cum venissent, ita per omnia similes erant, licet tamen secundus esset minoris quantitatis et aetatis, quia forte unius anni, nihilominus tamen tantus erat secundus, quantus primus, sicut multotiens contigit, et forte uterque patrissabat in facie et in unanimitate mentis et corporis, ita quod regina, quis eius filius esset, ignorabat. A rege diligenter petivit, quis illorum esset filius eius; sed rex ei indicare noluit. Ipsa hoc audiens flevit amare.
4. Rex cum hoc audisset et vidisset, ait ei: "Noli flere! Ille est filius tuus." Et demonstravit sibi filium, quem de prima uxore genuerat. Regina hoc audiens gavisus est valde, statim totam curam dedit filio isti ad nutriendum et de alio nihil curabat, qui erat eius proprius filius.
5. Rex cum hoc vidisset, dixit ei: "Quid facitis ei? Decepi vos; ille non est filius vester, sed unus istorum est." At illa: "Quare sic mecum agis? Indica mihi! Rogo te." Et ille: "Nolo, et haec est causa: Si veritatem tibi dixissem, unum scilicet filium tuum velles eum diligere et alterum odio habere, et ideo volo, quod ambos aequaliter diligas et nutrias, et cum ad aetatem legitimam veniunt, tunc tibi veritatem pandam, de qua gaudebit cor tuum."
6. Hoc audiens regina ambos peroptime nutrivit, donec ad aetatem legitimam pervenerunt; cum autem quis esset filius eius per regem fuerat experta, ultra modum fuit gavisa, et sic in pace vitam finierunt.

 

 

XVII. De gloria mundi et luxuria, quae multos decipit et ad interitum deducit

1.Olim erat quidam rex, qui habuit duos milites in una civitate; unus erat senex, alter iuvenis. Senex erat dives et pulchram puellam propter eius pulchritudinem in uxorem duxit. Iuvenis miles erat pauper et quandam vetulam locupletem propter divitias accepit, quam miles non multum dilexit.
2. Accidit semel, quod miles iuvenis per castrum senis militis ambularet et uxor senis militis in quadam fenestra in solario sedebat et dulciter cantabat. Iuvenis miles cum eam vidisset, captus est in amore eius et in animo cogitabat: "Melior esset combinatio inter me et illam iuvenculam, quam inter ipsam et virum suum, qui est homo senex et impotens, et quod uxor mea esset uxor eius."
3. Et ab illo die incepit eam diligere et clenodia dare. Domina vero etiam miro modo eum dilexit et, quando potuit, ad eum accessit, et omnibus viribus nitebatur, si possibile esset, in virum accipere post mortem viri sui.
4. Erat autem ante fenestram castri senis militis arbor ficuum, in qua omni nocte philomena residebat, quae dulciter cantabat, quod propter cuius cantum domina singulis noctibus surrexit et ad fenestram perrexit, et per magnum spatium ibidem exspectabat, ut canticum philomenae audiret. Cum hoc percepisset vir eius, quod singulis noctibus surgeret, ait ei: "Carissima, qua de causa de lecto singulis noctibus surgis?" Quae respondit: "Super arborem fici omni nocte residet philomena, quae tam dulciter cantat, quod oportet me surgere et eam audire." Miles hoc audiens de mane surrexit et cum arcu et sagitta ad arborem fici perrexit, philomenam occidit et cor extraxit et uxori praesentavit. Domina videns cor philomenae flevit amare dicens: "O bona philomena, fecisti, quod debuisti. Ego sum causa mortis tuae."
5. Statim nuntium ad iuvenem militem misit, nuntiando ei crudelitatem mariti, eo quod philomenam interfecisset. Miles hoc audiens commota sunt omnia viscera eius, et ait in corde suo: "O si constaret isti crudeli, quantus est amor inter me et suam uxorem, peius me tractaret."
6. Armavit igitur se duplici armatura et castrum intravit et senem militem occidit. Post hoc cito moritur uxor sua, et ipse cum gaudio uxorem senis militis occisi in matrimonium duxit, et ambo longo tempore vixerunt et in pace vitam finierunt.

 

 

XVIII. De amicitiae verae probatione

1.Quidam rex habuit tantum unicum filium, quem multum dilexit; qui filius a patre licentiam accepit, ut mundum visitaret et amicos sibi acquirerert. Qui per septem annos vagabat in mundo et post haec ad patrem rediit. Pater gaudenter eum recepit et ab eo quaesivit, quot amicos acquisivisset. At filius: "Tres; primum amicum plus quam me ipsum diligo, secundum tantum sicut me ipsum, et tertium parum aut nihil."
2. Cui pater: "Bonum est eos probare et temptare, antequam indigeas de eis. Porcum occide et in sacco pone et in domum amici, quem plus diligis quam te, perge de nocte et ei dic, quod a casu hominem occidisti; et si inventum fuerit corpus mecum, morte turpissima ero condemnatus. Rogo modo te, sicut te semper plus quam me ipsum dilexi, succurre mihi in hac maxima necessitate!" Quod et factum est.
3. At ille respondit: "Sicut eum occidisti, iustum est, ut poenae subiaceas. Sed si corpus mecum esset inventum, forte in patibulo ero suspensus. Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo tecum pergam ad patibulum, et postquam mortuus fueris, tres vel quattuor ulnas panni tibi dabo ad corpus tuum involvendum."
4. Ille hoc audiens ad secundum amicum accessit, et illum ut primum probavit. Ille sicut primus renuit dicens: "Credis me fatuum, quod in tali periculo me ponere vellem? Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo ad patibulum tecum pergam et in via te consolabor, quantum potero."
5. Ille ad tertium amicum accessit et eum probavit dicens: "Verecundor tibi loqui, quod numquam pro te aliquid feci et ecce nunc a casu hominem interfeci etc." At ille: "Libenter hoc faciam et culpam mihi imponam, et patibulum, si necesse fuerit, pro te ascendam."
6. Hunc expertus est meliorem amicum suum fuisse.

 inicio

XIX. De conscientia nostra quae dum angustiatur ad deum per confessionem et opera meritoria recurramus

1. Refert Augustinus de civitate dei, quod Lucretia, Romana nobilissima moribusque <pudicissima>, erat uxor Collatini, et cum ille Collatinus Sextum nomine filium imperatoris Tarquinii ad castrum suum invitasset, Sextus est statim captus in amore pulcherrimae Lucretiae. Tempus aptum, quo imperator et Collatinus de Roma simul recederent, observans et ad praedictum castrum reversus ibi pernoctavit et nocte illa non ut hospes, sed ut hostis cubiculum Lucretiae clam ingressus, mau sinistra opprimens pectus eius, dextra vero gladium tenens se prodidit dicens: "Sine mora mihi consentias vel morieris!" Illa vero nullo modo consentire volebat, dixitque Sextus: "Nisi mihi consentias, servum iugulatum nudum corpori tuo nudo etiam te iugulato sociabo, ut per orbem fama currat Lucretiam ob stupri causam cum servo in cubiculo iugulatam." Illa vero timens de tali infamia coacta concessit.
2. Sextus vero completa libidine recessit. Ipsa vero multum dolens patrem et maritum, fratres et imperatorem, nepotes et proconsules vocavit per litteras, quos omnes praesentes sic alloquitur dicens: "Sextus domum meam intravit hostis pro hospite. Scias tu, o Collatine, vestimenta viri alieni in lecto tuo fuisse. Verumtamen licet corpus sit violatum, animus tamen est innocens. Ideo a culpa me absolve, a poena tamen non liberabor." Statim cum gladio occultato sub chlamyde propria manu se transfixit.
3. Quo facto amici eius gladio accepto iurant per sanguinem Lucretiae omnem progeniem Tarquinii de Roma eicere et exstirpare, quod et fecerunt. Sextum vero auctorem criminis interfecerunt miserabiliter.

 

 

XX. De timore extremi iudicii

1.Quidam rex erat, qui statuit pro lege, quod, quicumque subito mori deberet, mane ante ortum solis ante domum eius tubas canerent, et statim talis vestibus nigris se indueret et sic ad iudicium veniret.
2. Ille rex magnum convivium fecit et omnes nobiles satrapas regni vocari fecit, qui omnes venerunt. In convivio erant omni genere musicali periti, qui magnum solacium convivis fecerunt ex suavi melodia, rex vero nullum solacium nec signum laetitiae ostendit, sed vultum tristem habuit et suspiria et gemitus emittebat.
3. Haec videntes convivae mirati sunt et non fuerunt ausi petere ab eo causam tristitiae, sed dixerunt fratri regis, ut causam tantae tristitiae indicaret, qui et fecit dicens sibi, quod omnes in convivio mirarentur de tanta tristitia et causam libenter scirent. Ait rex: "Vade ad domum tuam! Die crastina responsum audies." Quod et factum est. Rex praecepit bucinatoribus, ut sequenti mane venirent ante domum fratris sui et tubis canerent et ipsum ad eum ducerent secundum legem, quod et fecerunt.
4. Audiens frater regis de mane tubas ante domum suam commota sunt omnia viscera eius et surrexit, vestibusque nigris se induit, veniens ad regem, qui fecit fieri foveam profundam et ultra foveam cathedram fragilem, quae quattuor pedes fragiles habuit, et fecit fratrem suum exui vestibus et super cathedram poni. Cum autem in cathedra esset collocatus, ordinavit, ut gladius acutus ultra caput suum per filum sericum penderet; deinde ordinavit quattuor homines cum quattuor gladiis acutissimis, unam a parte ante, alium a parte posteriori, tertium a parte dextra et quartum a parte sinistra. Cum autem sic starent, ait rex illis quattuor: "Cum dixero, sub poena mortis gladios in eum infigite!" Et tubas omniaque genera musicalia fecit adduci coram fratre et mensam parari et diversa fercula apponi et ait: "O frater mi carissime, quare tantum doles et tantam tristitiam in corde habes? Ecce optima fercula, ecce melodia suavissima! Quare non gaudes et laetaris?" At ille: "Quomodo potero gaudere, cum in signum mortis hodie mane sonitum tubae ante domum meam audivi et modo corruptibili et fragili cathredra sum collocatus? Si indiscrete me moveam, ipsa cathedra frangitur et in puteum cado, de quo resurgere non potero; si caput meum erigo, gladius ultra caput meum petens et cadens usque ad cerebrum me interficiet; quattuor tortores in circuitu meo stant parati cum gladiis ad unicum verbum vestrum me occidere; istis consideratis, si dominus totius mundi essem, gaudere non possem."
5. Cui rex ait: "Iam ad quaestionem hesternam, quare non gauderem, respondeo. Ego sum sicut tu es modo collocatus in cathedra corruptibili et fragili, quia in corpore fragili cum quattuor pedibus corruptibilibus, scilicet de quattuor elementis, et sub me est puteus infernalis; ultra caput meum gladius acutus scilicet divinum iudicium paratum animam meam a corpore separare; ante me gladius acutus scilicet mors, quae nulli parcet et, antequam speratur, veniet, et quomodo, ubi vel quando, penitus ignoro; a parte posteriori alius gladius paratus ad percutiendum, scilicet peccata mea, quae in hoc saeculo commisi, parata sunt ante tribunal me accusare; gladius a parte dextra est diabolus, qui circuit quaerens, quem devoret, et semper est paratus animam meam recipere et ad infernum deducere; gladius a parte sinistra sunt vermes, quae carnem meam post mortem corrodent; cum omnia ista considero, numquam gaudere potero; si ergo tu tantum hodie me timuisti, qui sum mortalis, multo plus creatorem meum debeo timere. Vade ergo et noli amplius tales quaestiones quaerere a me!"
6. Ille vero surrexit et gratias de vita sua regi reddidit, promittens firmiter amodo se corrigere. Hoc audientes laudabant responsum regis.

 
inicio
 

XXI. De statu mundi actuali

1.Fertur de quodam rege, cuius regnum in tam subitam devenit mutationem, quod bonum in malum, verum in falsum, forte in debile, iustum in iniustum est mutatum. Quam mutationem rex admirans a quattuor philosophis sapientissimis causam huius quaesivit. Qui inquam philosophi post sanam deliberationem ad quattuor portas civitatis pergentes, quilibet eorum tres causas ibidem scripsit. Primus scripsit: Potentia est iustitia, ideo terra sine lege; dies est nox, ideo terra sine via; fuga est pugna, ideo regnum sine honore. Secundus scripsit: Unus est duo, ideo regnum sine veritate; amicus est inimicus, ideo regnum sine fidelitate; malum est bonum, ideo terra sine pietate. Tertius scripsit: Ratio habet licentiam, ideo regnum sine nomine; fur est propositus, ideo regnum sine pecuniis; corrobola vult esse aquila, ideo nulla discretio in patria. Quartus scripsit: Voluntas est consiliarius, ideo terra male colitur; denarius dat iudicium seu sententiam, ideo terra male regitur; deus est mortuus, ideo totum regnum peccatoribus est repletum.

 

 

XXII. De principibus et aliis magnatibus fortiter arguendis pro eorum forefactis

1.Refert Augustinus in "de civitate dei", quod Dyonides pirata galea una longo tempore in mari homines spoliavit et cepit. Qui cum multis navibus iussu Alexandri fuisset quaesitus et tandem captus, et Alexandro praesentatus, eum interrogavit dicens: "Quare mare habet te infestum?" Ille statim respondit: "Quare te orbis terrarum? Sed quia ego hoc ago una galea, latro vocor, tu vero mundum opprimens navium multitudine magna, diceris imperator; sed si circa me fortuna mansuesceret, fierem melior; e converso tu quanto fortunatior, tanto deterior."
2. Alexander respondit: "Fortunam tibi mutabo, ne malitia tuae fortunae, sed meritis ascribatur." Sicque ditatus est per eum et de latrone factus est princeps et zelator iustitiae.

 

 

XXIII. De anima peccatrice per peccati lepram infecta quomodo curatur

1.Quidam rex nobilis in regno suo habuit duos milites; unus erat avarus et alter invidus. Avarus pulchram uxorem habuit, oculis omnium gratiosam, invidus vero uxorem valde turpem et omnibus odiosam, et quandam terram annexam militi avaro habuit, quam miles cupidus per omnia habere desiderabat. Saepius ad eum accessit et multa ei obtulit, si terram suam ei vendere vellet; miles vero invidus respondit se non velle vendere hereditatem suam pro auro vel argento. Attamen ex invidia coepit cogitare, quomodo pulchritudinem uxoris militi avaro posset denigrare, et dixit militi avaro: "Si desideras terram meam habere, nihil pro pretio desidero, nisi quod uxor tua mecum sit una nocte."
2. Qui ei annuit et uxori dixit, quae repulsam dedit primo, sed tandem per virum inducta consensit.
3. At ille miles invidus, antequam ei condormiret, cum leprosa commiscuit, hoc facto ad dominam accessit et eam cognovit, quotiens voluit. Quo facto eidem intimavit, quod lepram incurreret, dicens, quomodo invidiam de hoc habuisset, quod uxor sua tam turpis esset et ipsa tam pulchra. Ideo eam sic deturpavit.
4. Quod audiens tristis facta est et flens amare marito suo intimavit, qui valde tristis factus dixit uxori suae: "Do tibi consilium: Adhuc nullum signum leprae in te apparet, hic prope extra regnum est magna civitas, in qua est universitas, ad illam pergas et omnibus venientibus sis communis, et qui prius ad te accessit, infirmitatem recipiet et ab omni lepra curaberis."
5. Quod factum est. Venit filius imperatoris adamando eam fecitque eam venire ad se et eam rogavit, ut ei consentiret. Quae negavit dicens: "Absit a me, ut ego paupercula sim concubina filii imperatoris!" At ille magis ac magis eam propulsavit, ut ei consentiret. Illa cogitavit: "Hic filius imperatoris si lepram incurreret, magnum damnum esset." Et ei proposuit, quomodo incideret in lepram, si eam cognosceret. At ille nolens desistere eam cognovit et lepram incurrit.
6. Altera die sentiens se liberatam ad patriam perrexit dicens ei: "Si vos contingat lepram incurrere, ad me declinate, et ego vobis in quantum possum de necessariis providebo."
7. Post hoc non diu filius imperatoris leprosus factus est et tantum verecundabatur, quod nocte nullo sciente ad dominam ivit, ubi manebat. Hoc domina percipiens dixit marito suo: "Ille est, qui per me infectus est, et ego a lepra liberata sum." Qui videns eum turpiter infectum flevit amare, cameram sibi ordinavit, in qua solitarius manebat, et domina personaliter ei ministrabat et in eodem loco septem annis manebat.
8. Accidit, quod in septimo anno erat calor intolerabilis et leprosus vas magnum cum vino pro refocillatione habebat, et quidam serpens in horto exsistens vas intravit et se balneavit et in profundum post lotionem iacuit. Leprosus cito a somno expergefactus multum sitiebat, vas cum vino accipiens ipso ignorante serpentem inbibit. Post hoc serpens omnia interiora eius coepit rodere tam graviter, quod leprosus gemitus et suspiria dabat. Domina ei maxime compatiebatur, et passio illa durabat per tres dies continue.
9. Quarto die vomitum fecit, et cum vomitu et veneno interiori serpentem proiecit. Statim dolor cessabat; de die in diem paullatim species leprae ab eo recessit, et post septem dies caro eius ab omni lepra est curata, sicut caro pueri, de quo domina multum est gavisa, et vestimentis pretiosis ipsum induebat, dextrarium optimum ei dedit, et ad imperium perrexit, ubi cum honore est receptus, et post mortem patris regnavit et vitam in pace finivit.

 
inicio
 

XXIV.

1.Lucius in Roma regnavit prudens valde; qui habebat filiam pulcherrimam, quam multum dilexit. Erat quidam miles in curia, qui puellam miro modo dilexit, et cum eam solam vidisset, ait ei: "Carissima, miro modo te diligo. Quid tibi dabo, quod possum una nocte tecum dormire?" Quae ait: "Mille marcas florenas." Ille vero concessit et ei dedit.
2. Cum nox adesset, miles lectum intravit et statim dormire coepit, puella vero simili modo post eum. Miles per totam noctem dormivit nec a somno excitatus est. Mane vero cum sol oriretur, puella se vestimentis induit et eum a somno excitavit. Et ille: "O bona puella, intra lectum!" Quae ait: "Non facio tibi, carissime, iniuriam, tecum conveni pro mille marcis florenis, ut tecum tota nocte dormirem; hoc fideliter implevi. Sed tu fuisti ita ruralis, quod semel faciem tuam ad me non vertisti, et ideo de incurialitate te comprendo." At ille: "Somnum cepi et per hoc deceptus fui; sed rogo, ut ad me iam intres." At illa: "Certe non faciam."
3. Ait miles: "Quid tibi dabo, ut secunda vice possum tecum dormire?" Quae ait: "Tantum sicut prius." Ille vero concessit.
4. Cum vero nox adesset, miles lectum intravit et statim dormivit et per omnia fecit sicut prius. Miles vero ultra quam credi potest dolens dixit puellae: "Dic mihi, bona puella, quomodo tecum dormiam tertia nocte!" Quae ait: "Certe pro mille marcis florenis." Ille assensit. Miles intra se cogitabat: "Primo perdidi mille marcas florenas, secundo terras meas obligavi pro aliis milibus, iam vero oportet me acquirere per aliquam viam, si debeo habere puellam."
5. Perrexit ad quandam civitatem et obviavit uni mercatori et ait ei: "Domine, potes mihi mille marcis florenis commodare in necessitate?" Qui ait: "Quam securitatem mihi praestabis?" Et ille: "Quidquid vis." Cui mercator: "Volo, ut chartam de proprio sanguine tuo facias sub tuo sigillo, quod, si unum diem constitutum inter nos frangas, sine condicione potestatem habeam tantum de carnibus tuis scindere ac a corpore vellere, ubicumque mihi placeat in tuo corpore, ita tamen, quod carnes tuae pecuniam meam ponderent." At ille: "Mihi bene placet." Statim fecit sibi chartam de proprio sanguine suo sigillatam cum suo sigillo. Hoc facto tradidit mercatori chartam et recepit pecuniam.
6. Miles cum pecuniam accepisset, intra se cogitabat: "Si illam pecuniam perdidero sicut priorem, ero pauper perpetuo."
7. Perrexit ad quendam philosophum et ait ei: "Bone magister, tibi habeo secretum pandere quoddam, et filiam imperatoris diligo et cum ea conveni, ut mecum una nocte dormiret pro mille marcis florenis. Et prima nocte et secunda dormivi et sic voluntatem in nullo implevi. Iam pecuniam a quodam mercatore mutuavi et, si illam sicut prius perdidero, confusus sum ego. Iam ad te veni, ut sciam, quomodo possim me ipsum salvare a dormitione, ne tam leviter amittam, quod tam care mutuavi."
8. Ait philosophus: "Inter coopertorium puellae et linteamen, dico tibi, iacet una charta habens illam virtutem, quod, quicumque intrat lectum, statim oppressus sit somno, donec a puella excitetur. De hoc sum expertus, quia chartam ordinavi. Sed dicam tibi, quomodo habeas puellam. Antequam ascendas lectum, chartam diligenter quaeras private, et cum inveneris, longe a lecto proicias et tunc audacter intra et voluptatem tuam obtinebis."
9. Miles vero perrexit ad puellam, tradidit ei pecuniam. Cum vero nox adesset, miles vestimenta deposuit et, antequam lectum ascenderit, inter coopertorium et linteamen chartam invenit, quam longe a lecto proiecit. Hoc facto lectum ascendit et se finxit dormire.
10. Puella vero simili modo vestimenta deposuit et ignorans, quod charta fuisset ablata. Statim autem cum lectum ascendisset, miles manum ad eam posuit. Puella autem ait: "O domine, decepta sum, totam pecuniam, quam mihi dedisti, tibi reddam, et me illaesam permittas abire!" Qui ait: "In vanum loqueris." Quae ait: "Tibi pecuniam duplicabo." Ait miles: "Et si imperium patris tui mihi dares, tibi non concedam." Fecit cum ea voluntatem suam.
11. Statim conglutinata est anima puellae cum eo et ultra modum eum dilexit, miles vero in tantum eam adamavit, quod transiit unam quindenam ultra diem constitutum inter illum et mercatorem et tradidit oblivioni, quomodo mercatori esset obligatus.
12. Cum autem semel in lecto suo iacuisset, ad memoriam reduxit, quomodo mercatori obligatus esset. Suspiria, gemitus et fletus misit. Audiens haec puella ait: "O domine, quid est tibi? Cur tantum affligitur anima tua?" Qui ait: "Heu mihi, tantum te dilexi, quod pro tuo amore filius mortis sum!" At illa: "Dic, quomodo!"
13. Respondit miles: "Obligatus sum uni mercatori in tali forma: Defecit mihi pecunia, ut tibi solverem, mutuavi ab uno mercatore mille marcas auri, ita quod, si non solverem die assignata, ipse potestatem haberet, ubicumque vellet, in toto corpore meo tantum pondus de carnibus meis abscidere. Quindena iam transiit de conventione, propter nimium amorem, quem habeo ad te, oblitus fui et haec est causa doloris mei." At illa: "Noli tantum contristari, ad illum perge et pecuniam eius ei duplica! Si vero ei non placuerit, quaere, quidquid ei placeat, et hoc ego tibi dabo."
14. Miles hoc audiens ad mercatorem perrexit et eum satis honorifice salutavit dixitque ei: "Domine, diem meum non tenui, igitur graviter deliqui et pro delicto tibi pecuniam duplicabo." Ait mercator: "Carissime, scire debes, quod conventionem meam servare volo, quam per litteras es mihi obligatus." Qui ait: "Si ergo ad hoc non vis assentire, pete a me, quantum volueris, et obtinebis." Ait mercator: "Quid verba multiplicias? Iam dixi tibi, crede mihi, conventionem asscriptam inter nos habere volo." Statim fecit eum capi et ad iudicium duci. Lex autem erat, quod, sicut homo voluntarie se obligaret, ita et iudicium reciperet.
15. Interim puella exploratores habebat, quomodo de amasio suo tractaretur. Exploratores revertentes nuntiaverunt ei, quod ad iudicium ductus fuerit. Puella hoc audiens ait intra se: "Si ille morietur, ego ero rea; non fiet ita." Statim crines capitis sui perscidit ad modum viri, vestes mulieris mutavit et sicut vir per omnia se praeparavit ascendensque dextrarium ad iudicium equitavit. Cum autem iudex eam vidisset, notitiam eius in nullo habebat, quia credebat eam esse virum. Et dixit ei: "Carissime, unde venis?" Quae ait: "De partibus marinis venio a causa, per istam civitatem transitum feci et a viris fide dignis audivi, quod quidam miles hic inter vos per quendam mercatorem male sit tractatus, et ideo iudicium intravi, ut militem a morte liberarem."
16. Ait iudex: "Carissime, illum iuvare non potes, quia lex huius regni dictat, quod, sicut homo se voluntarie obligaverit, sic sine contradictione iudicium recipiat, si conventionem non impleverit. Miles iste convenit cum mercatore illo pro quadam summa pecuniae, quod, si non solveret die statuto, habeat potestatem plenariam in toto corpore, ubicumque ei placuerit, tantum pondus, quantum sit de pecunia, abscidere, et ideo hoc nullo modo potest fieri, nisi occidatur."
17. At illa: "Domine, si mercator hoc tantum concederet, ut vita eius redimi posset, numquid tibi placeret?" Qui ait: "Peroptime."
18. Conversa puella ad mercatorem ait: "Care, quid prodest tibi, si occidatur ille? Nonne melius est tibi, aurum et argentum recipere pro eo pro tua voluntate, quam mortem eius videre?" Ait mercator: "Bone domine, si posses mihi totum imperium dare, vitam eius non concederem." Quae ait: "O bone mercator, ex quo iudex vitam eius desiderat, fac tu similiter!" At ille: "Quod dixi, dixi et hoc in corde meo affirmavi." Quae ait: "Domine iudex, ex quo ita est, quod nec prece nec pretio iste mercator potest flecti, peto instanter, ut legem exerceas tam pro milite quam pro mercatore." Dixit iudex: "Quidquid lex iubet, hoc implebo."
19. Ait illa mercatori: "Dic mihi, in qua parte corporis carnes eius velis abscidere!" Et ille: "In pectore, ubi cor iacet." Quae dixit iudici: "Domine mi, coram omnibus dixisti, quod iustitiam velis tenere pro milite sicut pro mercatore. Ex quo ita est, peto instanter beneficium legis. Lex dicit, quod, quicumque sanguinem alicuius effuderit, sanguis eius pro eo effundatur. Miles iste tantum conventionem fecerat de carnibus abscindendis, non de effusione sanguinis. Tu ergo mercator impleas conventionem tuam, ubicumque volueris in toto corpore eius, sed videas, ne sanguinem eius effundas, quia, si hoc feceris, beneficium legis recipies."
20. Dicit ei mercator: "Ex quo ita est, da mihi pecuniam meam, et tibi remitto omnem actionem, quam contra te habebo." Quae ait: "Dico tibi, quia non denarium ab eo obtinebis. Coram omnibus tibi obtuli et renuisti." Et conversa ad iudicem ait: "Carissime, da iudicium!" Qui ait: "Vita est salvata militis; numquam evelli potest sine sanguinis effusione, de mentionem fecit in conventione; et quia mercator renuit, quod suum erat, transeat ergo sine solutione."
21. Illa cum hoc audisset, gratias iudici reddidit et ait: "Domine, ad dominum te recommendo", exivit et equum ascendit et domum equitavit. Omnes autem iuxta iudicem sedentes dixerunt: "Miles iste recendens miro modo et sapienter militem illum salvavit, et omnes credebant eam esse virum. Finito autem iudicio omnes recesserunt et mercator ad domum suam confusus abiit. Miles autem ad domum puellae ivit.
22. Illa autem interim ornavit se sicut prius ad modum mulieris et amplexatus est eum et ait: "Carissime, quomodo evasisti hodie?" Qui ait: "Ego eram adiudicatus morti et subito intravit quidam miles iuvenis valde et sapiens et generosus et eloquens, qui per sapientiam suam me liberavit et hoc non obstante ita sapienter loquebatur, quod etiam nihil mercatori teneor solvere, quia iudex pro me sententiam dedit et mercator sine solutione abiit." Dixit puella: "Ex quo te deus per sapientiam huius militis salvavit, quare ipsum ad prandium non vocasti?" Respondit miles: "Subito intravit et finito iudicio exivit nec postea potui ipsum videre." Respondit iuvencula: "Si eum videres, numquid notitiam eius haberes?" Qui dixit: "Optime." Illa cameram intravit et sicut prius se ornavit; quo facto exivit. Miles cum eam vidisset, ultra quam credi potest gaudebat et osculatus est eam et ait: "Benedicatur hora, in qua fuisti nata." Post hoc cum magno iubilo eam in uxorem duxit et in pace dies suos finierunt.

 

 

XXV.

1.Theodosius in civitate Romana regnavit prudens valde et potens; qui tres filias pulchras habebat, dixitque filiae seniori: "Quantum diligis me?" At illa: "Certe plus quam me ipsam." Ait ei pater: "Et te ad magnas divitias promovebo." Statim ipsam dedit uni regi opulento et potenti in uxorem.
2. Post haec venit ad secundam filiam et ait ei: "Quantum diligis me?" At illa: "Tantum sicut me ipsam." Imperator vero eam cuidam duci tradidit in uxorem.
3. Et post haec venit ad tertiam filiam et ait ei: "Quantum me diligis?" At illa: "Tantum sicut vales et non plus neque minus." Ait ei pater: "Ex quo ita est, non ita opulenter ero maritare sicut et sorores tuae." Tradidit eam cuidam comiti in uxorem.
4. Accidit cito post haec, quod imperator bellum contra regem Aegypti habebat. Rex vero imperatorem de imperio fugabat, unde bonum refugii habere non poterat. Scripsit litteras anulo suo signatas ad primam filiam suam, quae dixit, quod patrem suum plus quam se ipsam dilexit, ut ei succurreret in sua necessitate, eo quod de imperio expulsus erat. Filia cum has litteras eius legisset, viro suo regi casum primo narrabat. Ait rex: "Bonum est, ut succurramus ei in hac sua magna necessitate. Colligam exercitum meum et cum toto posse meo adiuvabo eum." Ait illa: "Istud non potest fieri sine magnis expensis. Sufficit, quod ei concedatis, quamdiu est extra imperium suum, quinque milites, qui ei associentur." Et sic factum est. Filia patri rescripsit, quod aliud auxilium ab ea habere non posset nisi quinque milites de sumptibus regis in societate sua.
5. Imperator cum hoc audisset, contristatus est valde et infra se dicebat: "Heu mihi, tota spes mea erat in seniore filia mea, eo quod dixit, quod plus me dilexit quam se ipsam, et propter hoc ad magnam dignitatem ipsam promovi." Scripsit statim secundae filiae, quae dixit "Tantum te diligo quantum me ipsam", quod succurreret ei in tanta necessitate. At illa cum audisset, viro suo denuntiabat et ipsi consiliavit, ut nihil aliud ei concederet nisi victum et vestitum, quamdiu viveret, honeste pro tali rege, et super hoc litteras patri suo rescripsit.
6. Imperator cum hoc audisset, contristatus est valde, dicens: "Deceptus sum per duas filias. Iam temptabo tertiam, quae mihi dixit 'Tantum te diligo, quantum vales.'" Litteras scripsit ei, ut ei succurreret in tanta necessitate, et quomodo sorores suae ei respondebant. Tertia filia cum vidisset inopiam patris sui, ad virum suum dixit: "Domine mi reverende, mihi succurre in hac necessitate! Iam pater meus expulsus est ab hereditate sua." Ait ei vir eius: "Quid vis tu, ut ei faciam?" At illa: "Exercitum colligas et ad debellandum inimicum suum pergas cum eo!" Ait comes: "Voluntatem tuam adimplebo."
7. Statim collegit magnum exercitum et sumptibus suis propriis cum imperatore perrexit ad bellum. Victoriam obtinuit et imperatorem in imperio suo posuit. Tunc ait imperator: "Benedicta hora, in qua genui filiam meam iuniorem. Ipsam minus aliis filiabus dilexi et mihi in magna necessitate succurrit, et aliae filiae meae defecerunt, propter quod totum imperium reliquero post decessum meum filiae meae iuniori." Et sic factum est. Post decessum patris filia iunior regnavit et in pace vitam finivit.

 
IntraText® (V7l) © 1996-2002 Èulogos


Página principal

principal

inicio