latín y griego
esfinge
correo I.E.S. "ALONSO CANO". DÚRCAL Enlace a  iesalonsocano.es

cenefa

Página principal TEXTOS ADAPTADOS


LHOMOND: "DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE"


  1. LHOMOND: "DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE"
    1.  I. ORÍGENES LEGENDARIOS DE ROMA
    2. II. EL REINO DE RÓMULO
    3. III. NUMA POMPILIO
    4. IV. EL REINO DE TULIO HOSTILIO: LOS HORACIOS Y LOS CURIACIOS
    5. V. LOS REYES ETRUSCOS
    6. VI. LA LUCHA CONTRA LOS ETRUSCOS
    7. VII. LAS LUCHAS INTERIORES
    8. VIII. LUCHA CONTRA VOLSCOS Y ECUOS: CORIOLANO Y CINCINATO
    9. IX. LA INVASIÓN DE LOS GALOS
    10. X. LA LUCHA CONTRA LOS LATINOS
    11. XI. LA LUCHA CONTRA LOS SAMNITAS
    12. XII. LA CONQUISTA DE ITALIA MERIDIONAL
    13. XIII. LA PRIMERA GUERRA PÚNICA
    14. XIV. LA SEGUNDA GUERRA PÚNICA
    15. XV. LA INTERVENCIÓN EN GRECIA
    16. XVI. CATÓN EL CENSOR
    17. XVII. LA TERCERA GUERA PÚNICA
    18. XVIII. LA CRISIS DE LA REPÚBLICA. LOS GRACOS
    19. XIX. MARIO
    20. XX. SILA
    21. XXI. POMPEYO
    22. XXII. CICERÓN
    23. XXIII. JULIO CÉSAR
    24. XXIV. CATÓN DE UTICA
    25. XXV. BRUTO
    26. XXVI. OCTAVIO AUGUSTO

    I. ORÍGENES LEGENDARIOS DE ROMA


1. La infancia de Rómulo y Remo:

   
1. Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. 2. Post regis mortem, Numitori regnum relictum erat. 3. Amulius vero ipse regnare cupiebat: fratrem igitur e regno pepulit ac pro Numitore regnavit. 4. Numitoris filiam, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem fecit. 5. Tamen ex illa duo filii, Romulus et Remus, nati sunt. 6. Amulius iratus ipsam Rheam Silviam in vincula coniecit; miseros infantes, in alveo positos, in Tiberim super ripas effusum iaci iussit. 7. Paulo post, fluminis aqua, minus alta, in ripa infantes reliquit.
    8. Tradunt tum lupam alveum adiisse infantibusque ubera praebuisse. 9. Sic Romulus et Remus salvi fuere, quod lupa quotidie ad eos veniebat. 10. Paulo post, Faustulus, pastor regis, rem animadvertit et infantes, quos prope flumen invenerat, domum portavit et uxori dedit. 11. Qui, inter pastores vitam agentes, vires in dies auxerunt. 12. Tum Faustulus Romulo et Remo, iam adulescentibus, Amulii scelus aperuit. 13. Romulus ira commotus Amulium regem interfecit regnumque Numitori reddidit.

2. La fundación de Roma:

    1. Deinde Romulus et Remus in eis locis ubi antea inter pastores vixerant urbem condere constituerunt. 2. Sed uterque novae urbi nomen dare eamque regere cupiebat. 3. Adhibuerunt auspicia: Remus sex vultures, Romulus autem duodecim vidit. 4. Ita Romulus, augurio victor, novam urbem vocavit Romam. 5. Circum urbem vallum factum est, Romulusque iussit neminem id transilire. 6. Remus quidem fratris verba audiverat; tamen vallum ridens transiluit. 7. Romulus iratus eum statim interfecit. 8. "Sic, inquit, interficietur quicumque urbis meae moenia transiliet." 9. Ita imperium Romulo soli fuit.

inicio

II. EL REINO DE RÓMULO


3. El rapto de las Sabinas:

    1. Romulus urbem quidem condiderat, sed deerant incolae. 2. Erat autem in Capitolio locus quem Romulus asylum fecit. 3. Eo statim latronum pastorumque multitudo convenit. 4. Tamen neque ipsi Romulo neque populo erant uxores. Itaque ad propinquas gentes legatos miserunt qui ab eis mulieres petiverunt. 6. Legati vero non benigne accepti sunt: omnes finitimi ridentes responderunt: 7. "Cur non mulieribus quoque asylum aperuistis?" 8. Quibus verbis iratus, Romulus hanc fraudem invenit: ludos Romae parat, finitimosque ad eos vocat. 9. Sabini, novam urbem videre cupientes, cum liberis et uxoribus suis Romam convenerunt. 10. Ubi ludorum tempus venit omniumque oculi ad eos versi sunt, Sabinorum virgines a iuvenibus Romanis repente raptae sunt.

4. La traición de Tarpeya:

1. Sabini, propter virgines raptas irati, cum Romanis proelium committere constituerunt. 2. Ad Urbem procedebant cum Tarpeiam virginem invenerunt, cuius pater arci Romanae praeerat. 3. Titus Tatius, Sabinorum dux, virgini haec dixit: 4. "Nonne exercitum meum in Capitolium ducere potes? 5. Tum id donum tibi dabo quod cupis." 6. Quae id petiit "quod Sabini in sinistris manibus habebant": militum anulos et armillas ex auro sperabat. 7. Tarpeia hostes in arcem duxit et praemium suum a Tatio petiit. 8. Sed repente Tatius eam scutis opprimi iussit: nam Sabini scuta quoque in sinistris manibus habebant. 9. Sic puella impiae proditionis poenas statim dedit et misere periit.

5. Rómulo, vencedor de los Sabinos:

    1. Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco, ubi nunc est forum Romanum, pugnam commisit. 2. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, Hostilius nomine, cecidit. 3. Cuius morte territi Romani iam fugiebant. 4. Sabini autem clamabant: "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. 5. Nunc sciunt non idem esse virgines rapere atque cum viris pugnare." 6. Tunc Romulus arma ad caelum sustulit Iovique templum vovit; exercitus, aut forte, aut Iovis auxilio, restitit. 7. Repente raptae mulieres inter tela volantia ad patrum et virorum pedes se iecerunt. 8. Quarum precibus pax inter Romanos et Sabinos facta est.

6. Desaparición misteriosa y apoteosis de Rómulo:

    1. Tum Romulus Sabinos in urbem accepit. 2. Centum viros delegit, quorum consilia in omnibus rebus audire voluit. 3. Illi viri senatores vocati sunt, quod plerique senes erant. 4. Deinde tres equitum centurias instituit. 5. Quibus rebus factis, Romulus exercitum lustrabat cum repente facta est tempestas cum magno fragore et fulguribus, statimque Romulus ab oculis sublatus est. 6. Eum ad deos abiisse populus credidit; cui rei fidem fecit Proculus, vir nobilis. 7. Seditione enim inter senatores et plebem facta, in contionem processit. 8. "Ego, inquit, Romulum deo similem in caelo vidi. 9. Iussit nos in pace vivere et fortes esse." 10. Ita Romulus pro deo cultus est et Quirinus est appellatus.

inicio

III. NUMA POMPILIO


7. Un rey pacífico:

    1. Post mortem Romuli, Numa Pompilius, vir iustissimus, Romanos rexit. 2. Perpetuam pacem quam acerba bella maluit. 3. Nolebat cum finitimis populis proelia committere. 4. Omnes vero aequales religione superabat; sacra plurima instituit, quae sacerdotibus commisit. 5. Aedem Vestae haud procul a templo Iani sacro aedificavit. 6. Qua re facta, virgines Vestales iussit ignem perpetuum in Vestae ara alere.7. Auctoritate sua omnibus civibus, et divitibus et pauperibus, facile praefuit. 8. Nullo bello gesto, tamen civitati non minus profuit quam Romulus: hic bello, ille pace Romam auxit.

8. Numa y la ninfa Egeria:

    1. Sacris institutis, Numa leges quoque plurimas Romanis dedit. 2. Quae non universis placuerunt, quod propter eas et plebs et nobiles gravi disciplina regebantur. 3. Itaque Numa civibus dicebat se omnia, dea Egena suadente, facere. 4. Haud procul ab Urbe erat lucus, ubi fons aquam semper puram et frigidam praebebat. 5. Comitibus relictis, Numa solus nocte in eum lucum intrabat. 6. Cum autem inde redibat, dicebat se deam Egeriam adiisse eiusque consilia audivisse. 7. Qua fraude, eius auctoritas apud Romanos crevit.



IV. EL REINO DE TULIO HOSTILIO: LOS HORACIOS Y LOS CURIACIOS


9. La guerra entre Alba y Roma: elección de los campeones:

    1. Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex fuit. 2. Quo regnante, Romani cum Albanis bellum gesserunt. 3. Duces paucorum manibus Albanorum et Romanorum fata committere constituerunt. 4. Erant apud Romanos trigemini Horatii, trigemini quoque Curiatii apud Albanos: hi pro Alba, illi pro Roma pugnare debebant. 5. Itaque trigemini arma ceperunt et inter duas acies processerunt.

10. Peripecias del combate:

    1. Primo concursu duo Romani ceciderunt, tres Albani vulnerati sunt. 2. Iam exercitus albanus gaudio clamabat, Romanis vero spes tota erepta erat. 3. Tunc unus Romanus, qui integer erat, fugam simulavit, quod cum hostibus separatim pugnare volebat. 4. Iam longe ab eo loco, ubi pugnatum erat, aberat, cum respiciens videt unum e Curiatiis haud procul a se abesse. 5. Magno impetu adversus eum redit statimque eum interficit. 6. Quo interfecto, ad secundum se vertit acrique certamine eum quoque occidit. 7. Tunc tertius, qui supererat, longo cursu vulneribusque oppressus, facile ab Horatio integro victus est.

11. La muerte de Camila y el juicio de Horacio:

    1. Romani laetissimi Horatium victorem accipiunt et domum deducunt. 2. Princeps ibat Horatius, trium Curiatiorum spolia tenens. 3. Cui occurrit soror, quae uni e Curiatiis desponsa erat. 4. Quae ubi primum Horatium vidit, claram victoriam non laudavit, sed vehementissime fratrem vituperavit. 5. Ingrata sororis verba iuvenis iram movent; virginem gladio transfigit simulque magna voce clamat: 6. "Abi hinc ad carum Curiatium tuum! Sic interibit quaecumque Romana lugebit hostem!" 7. Propter hoc immane facinus Horatius in iudicium vocatus et damnatus est. 8. Tum Horatii pater senex clamavit filiam iure occisam esse. 9. "Tam clarum victorem, inquit, Urbi servate. Nolite solum filium qui superest mihi eripere!" 10. Populus, patris lacrimis motus, iuvenem liberavit.

inicio

V. LOS REYES ETRUSCOS


12. El advenimiento de Tarquinio el Antiguo, predicho por su esposa Tanaquil:

    1. Anco regnante, Lucius Tarquinius ex Etruria cum uxore et omnibus divitiis suis Romam venit. 2. De quo haec fabula traditur. 3. Ei Romam iter facienti aquila pileum sustulit, rursusque in eius capite posuit. 4. Tanaquil uxor, auguriorum perita, ei regnum illo omine nuntiari intellexit. 5. Has spes secum portantes in urbem intraverunt. 6. Ibi Tarquinius brevi tempore Anci regis familiaris fuit. 7. A quo Tarquinius relictus est tutor liberis: tunc regnum sibi ipse cepit.

13. Asesinato de Tarquinio el Antiguo:

    1. Anci autem filii Tarquinio insidias paraverunt. 2. Duos pastores, pessimos viros delegerunt iusseruntque eos regem occidere. 3. Qui hanc fraudem invenerunt. 4. Simulata rixa ante regis aedes, ad regem ipsum vocati sunt. 5. Unus e pastoribus causam dicere coepit. 6. Dum rex illius verbis aures praebet, comes regis caput securi repente ferit. 7. Ita Tarquinius id regnum, quod iniuria acceperat, mala fraude amisit.

14. La realeza usurpada: Servio Tulio:

    1.    Puer quidam, Servius Tullius nomine, matre nobili sed captiva natus erat. 2. Infans a matre sua in Tarquinii aedibus educatus est. 3. Ferunt Tanaquilem, regis uxorem, aliquando circum pueri caput flammas vidisse. 4. Qua re animadversa, Tanaquil intellexit summam dignitatem puero portendi. 5. Itaque eum eodem modo ac liberos suos educavit. 6. Postea Servius ipsam regis filiam uxorem duxit. 7. Tarquinio rege occiso, Tanaquil vulgo nuntiavit regem aegrum esse et iubere Romanos ad tempus Servio parere. 8. Post paucos dies, Servius Tullius regnum sibi ipsi sumere potuit. 9. Ex eo tempore, omnes eum habuerunt verum regem.

VI. LA LUCHA CONTRA LOS ETRUSCOS


15. Complot peligroso contra la república:

    1.    Expulsis regibus, duo consules, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus potestatem habuerunt. 2. Sed paulo post, nova Romanorum libertas paene amissa est. 3. Nam erant Romae iuvenes quidam qui consilium ceperant regi potestatem reddere. 4. Ipsi Bruti consulis filii isti coniurationi intererant. 5. Coniurationis vero eventus alius fuit atque iuvenes speraverant. 6. Unus enim e servis eorum consilia cognoverat statimque rem ad consules retulit. 7. Iuvenes consulum iussu in vincula coniecti sunt; deinde in iudicium vocati et damnati sunt. 8. Ipse Brutus, quanquam amore et misericordia movebatur, tamen iussit filios suos ad mortem duci. 9. Iam consules in sedem suam processerant, omnes spectantes ad consulis filios oculos vertebant. 10. Lictores autem miseros iuvenes, in foro stantes, saevissime verberant, denique eos securi feriunt. 11. Brutus vero non solum rem publicam servaverat, sed etiam egregium virtutis Romanae exemplum praebuerat.

16. Horacio Cocles en el puente Sublicio:

    1. Tum Porsenna, rex Etruscorum, Tarquiniis regnum reddere voluit et cum exercitu Romam contendit. 2. Primo impetu Ianiculum cepit. 3. Nunquam antea tam magnus metus Romanos invaserat. 4. Ex agris in urbem fugiunt, urbem ipsam praesidiis ab hostium impetu tegunt. 5. Eam partem Urbis, quae ad Ianiculum spectat, propter Tiberim flumen tutam esse existimabant. 6. Sed iam hostium copiae haud procul a ponte Sublicio erant, cum Horatius Cocles, vir insigni virtute, eos transire prohibuit. 7. Romai illud cognomen ei dederant, quod in alio proelio oculum amiserat. 8. Qui pro ponte stetit et cives suos magna voce monuit: 9. "Nolite timori cedere neque terga vertere, inquit; pontem delete. 10. Ego interea hostium impetum solus sustinebo." 11. Illa virtus ipsorum hostium admirationem movit. 12. Tandem, ponte deleto, Horatius cum armis in Tiberim se iecit salvusque ad suos rediit. 13. Cives Romani erga eius virtutem grati fuerunt: Horatio tantum agri datum est quantum uno die circumarare potuit. 14. Statua quoque illius viri in foro posita est.

17. La evasión de Clelia:

    1. Porsenna Claeliam, virginem nobilem, inter obsides acceperat. 2.    Quod autem rex haud procul a ripa Tiberis castra posuerat, Claelia nocte custodes fefellit atque, equo invento, Tiberim transiit. 3. Quod ubi regi nuntiatum est, Romam legatos misit Claeliam obsidem reposcentes. 4. Romani, quanquam virginis vitae timebant, tamen ex foedere eam Etruscis reddiderunt. 5. Rex vero virginis virtutem laudavit iussitque eam aliquos obsides deligere et cum iis Romam redire. 6. Claelia non viros, sed virgines puerosque delegit et cum iis in patriam rediit. 7. Statua virginis in equo sedentis in via Sacra posita est.

inicio

VII. LAS LUCHAS INTERIORES


18. Retirada de la plebe y embajada de Menenio Agripa:

    1.    Menenius Agrippa pacem inter nobilitatem plebemque fecit. 2.    Nam postquam ad plebem missus est, quae Urbem reliquerat et in Montem Sacrum se contulerat, nihil aliud atque hoc ei narravit: 3. "Olim humani artus existimaverunt ventrem nimis pigrum esse. 4. Itaque manus ad os cibum non iam tulerunt neque os accepit datum cibum, nec dentes eum confecerunt. 5. Ventrem quidem punire cupiebant, sed ipsis quoque vires mox defuerunt. 6. Tum intellexerunt ventris operam esse necessariam et cum eo pacem fecerunt. 7. Eodem modo patres et plebs velut unum corpus aut simul interibunt aut simul valebunt."
    8.    Qua fabula Menenius Agrippa hominum mentes flexit: plebs in Urbem rediit. 9. Tum tribuni plebis facti sunt qui plebis libertatem adversus nobilitatis iniurias defendebant.

VIII. LUCHA CONTRA VOLSCOS Y ECUOS: CORIOLANO Y CINCINATO


19. Héroe y traidor a su patria. Coriolano:

    1.    Cn. Marcius, vir nobilis, Coriolanus dictus est quod Coriolos, Volscorum urbem, ceperat. 2. Vir ille non minus matris amore quam militari virtute laudes sibi paravit. 3. Semper volebat matri suae placere. 4. Qua cupiente, Volumniam uxorem duxit; in matris aedibus cum uxore habitabat. 5. Cum mater audiebat filium laudari aut coronam ei dari, tum putabat nullam mulierem ipsa beatiorem esse. 6. Militibus autem Coriolanus carus erat: egregium ducem eum habebant.
    7.    Consul factus, magnam frumenti copiam, e Sicilia vectam, plebi fame oppressae dare noluit. 8. Qua de causa damnatus, ad Volscos, Romanorum hostes, in exsilium abire maluit eosque adversus Romanos concitavit. 9. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab Urbe lapidem castra posuit.

20. Triunfa el amor a la madre:

    1.    Legati Roma ad Coriolanum missi sunt de pace, sed non secundum responsum retulerunt. 2. Sacerdotes quoque eum oraverunt, nec magis eius animum flectere potuerunt. 3. Et viri et mulieres propinquam ruinam exspectabant: omni spe ablata, illi arma parabant, hae per urbem territae errabant. 4. Tum Veturia, Coriolani mater, et Volumnia uxor, duos parvos filios secum trahens, castra hostium petiere. 5. Ubi Coriolanus matrem vidit: "O patria, inquit, vicisti iram meam matris meae precibus." 6. Deinde castra movit et Volscorum exercitum ex agro Romano deduxit. 7. Dicunt Coriolanum postea a Volscis occisum esse, quia eorum causam prodiderat.

21. Del arado a la dictadura. Cincinato:

    1.    Aequi Minucium consulem atque eius exercitum in castris oppugnabant. 2. Quod ubi primum Romae auditum est, maximus metus omnes invasit et senatus L. Quinctium Cincinnatum dictatorem fecit. 3.    Ille, una imperii Romani spes, trans Tiberim agros suos colebat. 4. Ad quem missi legati arantem eum invenerunt. 5. Tum Quinctius iussit uxorem togam afferre, nam noluit senatus nuntios audire, nisi togatus. 6. Tunc legati, circum eum togatum stantes nuntiant Urbem in magno periculo esse atque eum dictatorem factum esse.

22. El general victorioso:

    1. Quinctius igitur Romam venit atque, antecedentibus lictoribus, domum ductus est. 2. Postero die, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit. 3. Tunc in urbem triumphans intravit. 4. Hostium duces ante currum ducti, militaria signa praelata sunt: in tota urbe laetitia erat maxima. 5. Quinctio autem imperare et triumphare minus gratum erat quam agros arare. 6. Itaque mox Urbem reliquit et ad boves suos libenter rediit.

inicio

IX. LA INVASIÓN DE LOS GALOS


23. La derrota del Alia:

    1. Gallis Clusium, Etruriae oppidum, oppugnantibus, incolae, novo bello territi, a Romanis auxilium petierunt. 2. Romani tres legatos miserunt, quod Gallos ab oppugnatione avertere cupiebant. 3. Ex his legatis unus, contra ius gentium, in aciem processit Gallorumque ducem interfecit. 4. Statim Galli castra moverunt et Romam ipsam oppugnare voluerunt. 5. Proelio apud Alliam flumen commisso, exercitus Romanus magnam cladem accepit.

24. La toma de Roma por los galos:

    1.    Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. 2. Postquam hostes adesse nuntiatum est, iuvenes Romani, duce Manlio, in Capitolium conscenderunt. 3. Senatores vero Gallorum adventum domi exspectabant. 4. Qui magistratus gesserant in sedibus eburneis sedebant, dignitate deis similes. 5. Galli primum ad eos, velut ad statuas, versi stabant. 6. Ferunt tamen Gallum quemdam barbam unius e senibus manu tetigisse. 7. Senex autem eius caput scipione eburneo ferit. 8. Tunc Gallus eum occidit; deinde ceteri senes in aedibus suis interfecti sunt.

25. Los gansos del Capitolio:

    1. Galli deinde constituerunt impetum in Capitolium nocte facere. 2. Nocte satis obscura, magno silentio in summum saxum pervenerunt. 3. Non solum custodes, sed etiam canes fefellerant. 4. Anseres vero fallere non potuerunt quibus, in summa inopia, Romani pepercerant, quia anseres Iunonis sacri erant. 5. Manlius eiusque comites, anserum clangore audito, arma ceperunt; Galli autem fuga salutem petiere. 6. Paulo post, a M. Furio Camillo, claro Romanorum duce, victi sunt. 7. Camillus, liberata patria, triumphans in Urbem intravit atque a militibus "pater patriae et conditor alter Urbis" appellatus est.

X. LA LUCHA CONTRA LOS LATINOS


26. Severidad de Manlio con su hijo:

    1. Titus Manlius Romanorum admirationem maxima virtute sua multos annos moverat. 2. Postea, consul factus, bello latino disciplinam militarem restituere voluit; itaque imperavit ne quis extra ordinem cum hostibus pugnaret. 3. Forte eius filius prope hostium castra processit. 4.Is qui equitibus latinis praeerat, ubi consulis filium vidit: "Visne, inquit, mecum certare?" 5. Sic ad pugnam vocatus, iuvenis non iam patris imperii meminit, sed impetum in hostem fecit eumque gladio transfixit. 6. Hoc factum consul vituperavit. 7. "Quoniam tu, mi fili, contra consulis voluntatem extra ordinem pugnavisti, impero ut poena tua disciplinam restituas. 8. Triste exemplum, sed necessarium, iuvenibus Romanis eris." 9. Milites, misericordia moti, consulem frustra orabant ut filio parceret. 10. Postero die de eo supplicium sumptum est.

27. La inmolación de Décimo Mus:

    1.    P. Decius Mus sub Valerio consule tribunus militum fuit. 2. Exercitu Romano in angustiis clauso, Decius altiorem collem, hostium castris imminentem, animadvertit. 3. Collem occupavit hostesque terruit; sic fecit ut consul ex angustiis evadere posset. 4. Ipse per hostium praesidia salvus ad suos rediit.
    5. Bello latino, consul fuit cum Manlio Torquato. 6. Oraculo autem quodam consulibus hoc nuntiatum est: 7. "Is populus victor erit, cuius dux in proelio ceciderit." 8. Tunc Decius collegae dixit: "Is, cuius cornu laborabit, diis Manibus se devovebit." 9. Itaque Decius, cum eius cornu laboraret, se et hostes diis Manibus devovit. 10. Statim in equum conscendit atque impetum in hostes fecit. 11. Mox telis oppressus periit; victoriam vero suis reliquit.

inicio

XI. LA LUCHA CONTRA LOS SAMNITAS


28. Las horcas Caudinas:

    1. Sp. Postumius consul, cum bellum adversus Samnites gereret, in insidias inductus est. 2. Cum enim Luceriam, Apuliae urbem, cum exercitu peteret (incolis, bonis et fidelibus sociis, auxilium ferre volebat), in angustiis ab hostibus clausus est. 3. Tum Romani legatos miserunt, et illi a Samnitibus pacem petiere. 4. Samnitium dux pacem quidem Romanis concessit, sed iussit omnes milites Romanos sub iugum mitti. 5. Itaque consules ipsi primi sub iugum missi sunt, deinde milites. 6. Cum Romani ex angustiis exirent, lux eis ipsa morte tristior fuit. 7.    Pudor enim maximus omnium animos invaserat. 8. Romam nocte intraverunt et se in aedibus suis abdiderunt.

XII. LA CONQUISTA DE ITALIA MERIDIONAL


29. Un arma temible al servicio de Pirro: los elefantes:

    1.    Tarentinis bellum illatum est, quod Romanorum legatis iniuriam fecerant. 2. Tarentinis vero auxilium praebuit Pyrrhus, rex Epirotarum. 3. P. Valerius Laevinus consul contra Pyrrhum missus est. 4. Qui aliquos regis milites cepit iussitque eos, per castra Romana ductos, salvos dimitti. 5. Id fecit ut Pyrrhum de Romanorum opibus monerent. 6. Commissa pugna, rex elephantos adversus Romanorum aciem egit. 7. Tum proelii fortuna mutata est. 8. Nova species tam ingentium animalium milites commovit. 9. Equi quoque territi excutiebant equites aut eos secum in fugam rapiebant. 10. Nox tandem proelio finem fecit.

30. La embajada de Cineas:

    1. Deinde Pyrrhus magnis itineribus ad urbem Romam contendit. 2.    Tunc Romam misit Cineam legatum ut pacem aequis condicionibus proponeret. 3. Cineas, in curiam ductus, senatoribus suasit ut cum Pyrrho, humano rege atque amico populi Romani, pacem facerent. 4. Tum Ap. Claudius, senex et caecus, lectica in curiam vectus, monuit Romanos ne Cineae verbis crederent. 5. Itaque senatores, gravissima illa oratione moti, hoc responderunt: 6. "Pyrrhus ex Italia exeat! Si e patria nostra exierit, tum pacem cum eo faciemus." 7. Quae superba verba Cineae admirationem moverunt. 8. Qui, a Pyrrho de Roma et de senatu interrogatus, respondit 9. "Existimo Urbem templum esse, senatum vero consessum regum."

31. Derrota y muerte de Pirro:

    1. Postea Curius consul adversus Pyrrhum missus est. 2. Multis iam militibus interfectis, novas copias comparavit. 3. Quibus copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit. 4. Quattuor elephanti cum turribus suis insignem fecerunt triumphum. 5. Victus rex in Epirum rediit. 6. Sed praesidium in urbe Tarento reliquit, ut postea bellum cum Romanis renovaret.
    7. Regis mors eos metu liberavit. 5. Pyrrhus enim, Argos oppugnans, ab adulescente quodam Argivo est sagitta vulneratus. 9. Adulescentis mater cum aliis mulieribus e domus tecto proelium spectabat. 10.    Quae, cum videret Pyrrhum in filium suum impetum facientem, eius periculo commota, tegulam e tecto eripuit et summa vi in regis caput iecit.

inicio

XIII. LA PRIMERA GUERRA PÚNICA


32. Victoria naval de C. Duilio (260 a. C.):

    1. C. Dullius Poenos navali proelio primus vicit. 2. Qui, quod viderat Poenorum naves celeriores esse navibus Romanis, iussit nautas facere manus ferreas, corvos vocatas. 3. Quibus corvis Romani hostium naves arripiebant; deinde, ponte facto, eorum naves invadebant et gladio velut in proelio terrestri pugnabant. 4. Itaque Romani, qui fortiores erant, facile victores fuerunt. 5. In illa pugna triginta hostium naves captae sunt, tredecim deletae.
    6.    Duilius Romam victor rediit et primus navalem triumphum egit. 7. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod non solum terra sed etiam mari potentissimi fuerant. 8. Itaque in honorem Duilii in foro posita est columna, navium rostris ornata. 9. Quae columna rostrata vocata est.

33. La guerra se traslada a África. Régulo:

    1. Regulus, propter res bene gestas, imperator factus est. 2. Eodem autem tempore, villicus eius periit ac servus simul fugit, instrumento rustico ablato. 3. Tum Regulus petivit ut Romani alium imperatorem in Africam mitterent. 4. Timebat enim ne, parvo agro deserto, uxor et liberi in inopia viverent. 5. Senatus constituit Regulum ista cura liberare. 6. Itaque ea quae Regulus amiserat publica pecunia ei reddi iussit. 7. Quibus rebus a senatu decretis, Regulus Africam petiit ibique nonnullis proeliis Carthaginiensium opes fregit. 8. Illi, de victoria desperantes, a Romanis pacem petiere. 9. Cum autem Regulus nollet eam nisi durissimis condicionibus dare, Carthaginienses a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

34. El juramento de Régulo:

    1. Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est. 2. Duo tantum milia hominum ex omni exercitu Romano superfuerunt. 3. Regulus ipse captus et in vincula coniectus est. 4. Deinde ab ipsis hostibus Romam missus est, ut de permutatione captivorum cum senatu ageret. 5. Regulus his verbis fidem Carthaginiensibus dederat: 6. "Nisi Romani captivos vobis reddiderint, ego ipse Carthaginem redibo in servitutem." 7. Postquam Regulus Romam venit, senatui suasit ne captivos Poenis redderet. 8. "Nolite, inquit, vitae meae parcere: ego enim iam confectus sum senectute, captivi autem validi iuvenes sunt et boni duces." 9. Cuius auctoritas valuit et captivi Romae retenti sunt.
    10.    Deinde Regulus, cum propinqui et amici ei persuadere vellent ut Romae maneret, tamen Carthaginem rediit. 11. Nam quanquam sciebat hostes saevos esse, tamen fidem servare voluit. 12. Carthaginienses crudelissimis suppliciis eum necaverunt.

35. Fin de la primera guerra púnica:

    1.    C. Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. 2. Ei nuntiatum erat maximam Poenorum classem ex Africa ad Siciliam properare. 3. Erant autem plurimae naves, commeatum vehentes ad eum exercitum, cui in Sicilia praeerat Hamilcar. 4. Lutatius, cum classis adventum exspectare nollet, constituit pugnam cum Poenorum classe prope Aegates insulas committere. 5. Nec longa fuit pugna: Carthaginiensium naves, oneribus suis impeditae, aut captae aut deletae sunt. 6. Tum Poeni victi pacem postulaverunt. 7. Quae eis hac condicione concessa est: coacti sunt de omnibus insulis, quae sunt inter Italiam et Africam, decedere certumque vectigal per viginti annos populo Romano pendere.

inicio

XIV. LA SEGUNDA GUERRA PÚNICA


36. Difícil avance a través de los Alpes:

    1.    Hannibal magnis itineribus ad Alpes pervenerat. 2. Primi ibant elephanti et equites, ipse post cum peditibus procedebat. 3. Mox alti montes et nives caelo mixtae et intonsi eius regionis homines Hannibalis milites terruerunt. 4. Aliquando incolae adversus Poenos impetus faciebant aut saxa ingentia de altioribus locis in eos coniiciebant. 5. Eo tempore elephanti Poenis profuerunt: nam incolae tam immanibus animalibus, quae nunquam antea viderant, territi sunt. 6. Nono die in Alpium iugum perventum est. 7. Tum Hannibal imperavit ut militibus labore pugnaque defessis aliqua quies daretur. 8. Agmina ibi constiterunt castraque in iugo posita sunt.

27. A la vista de la llanura del Po:

    1.    Omnia loca alta nive tecta erant, cum Hannibal iussit prima luce castra moveri. 2. Milites inviti paruerunt, atque de sua fortuna desperanfes pigerrime procedebant. 3. Tum Hannibal iussit agmen in promunturio quodam consistere. 4. Ipse Italiae campos, longe et late patentes, militibus ostendit, eorumque animos his verbis confirmavit: 5. "Nunc moenia non Italiae solum, sed etiam urbis Romae transitis. 6. Mox non iam per asperos montes, sed per campos iter facietis. 7. Paucis proeliis caput Italiae in manu ac potestate habebitis."

38. El descenso hacia Italia:

    1.    Deinde agmen difficilibus itineribus de montibus descendere coepit. 2. Mox autem ingentia saxa agmen consistere coegerunt. 3. Cum in eo loco non alia via esset per montes, Hannibal militibus imperavit ut saxa caederent. 4. Itaque milites in saxis multas arbores sectas posuerunt eisque ignem intulerunt. 5. Deinde in ardentia saxa magnam aceti copiam fuderunt. 6. Tum saxa, calore et aceto putrefacta, ferro fregerunt viamque agmini aperuerunt. 7. Tandem Poeni, fame et laboribus oppressi, in iucundiora loca descenderunt, ubi hominibus defessis aliqua quies data est.

39. La más grande derrota de la historia romana (216 a. C.):

1. Hannibal in Apuliam pervenerat. 2. Duo consules, L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro, adversus eum missi sunt atque apud Cannas castra posuerunt. 3. L. Aemilius Paulus nolebat proelium committere in eo loco, Poenorum equitatui idoneo. 4. Varro autem, invito collega, aciem instruxit signumque pugnae dedit. 5. Legiones Romanae victae et caesae sunt: nunquam populus Romanus tam ingentem cladem acceperat.
6.    L. Aemilius Paulus ipse, in prima acie pugnans, vulneratus cecidit. 7. Tribunus quidam militum, cum eum humi videret: "Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili." 8. "Tu potius, respondit ille, abi; mone senatores ut Urbem ante hostium adventum praesidiis muniant. 9. Ego inter milites meos mortem exspectabo." 10. Eius vero collega cum paucis equitibus fugere potuit.

40. Tras la batalla, Aníbal vacila:

    1.    Hannibali victori ceteri duces gratulationem faciebant suadebantque ut quietem ipse sumeret et militibus quoque daret. 2. Unus tamen ex eius familiaribus, Maharbal, Hannibalem monuit ut statim Romam peteret. 3. Cum autem Hannibal illud consilium non probaret, Maharbal dixit: 4. "Vincere scis, Hannibal, sed fructum e victoria capere nescis." 5. Dicunt huius diei moram Urbem imperiumque servavisse. 6. Postero die, prima luce, Poeni e castris suis exierunt ut hostium spolia colligerent. 7. Tradunt Poenos tres anulorum modios ab interfectis equitibus et senatoribus abstulisse et Carthaginem misisse. 8. Deinde Hannibal Campaniam petiit, ubi "deliciae Capuae" exercitus virtuti maxime nocuerunt.

41. P. Cornelio Escipión, procónsul con 24 años (211 a. C.):

    1. Romani iam duas clades in Hispania acceperant. 2. Occisis autem ibi duobus imperatoribus, exercitum augere eoque proconsulem mittere constituerunt. 3. Populus in campo Martio comitia habuit. 4. Cum autem nemo illud imperium suscipere vellet, repente P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti tantum annos natus, dixit se petere. 5. In quem omnium ora versa sunt. 6. Deinde universi Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt. 7. Paucis post diebus, Scipio contionem habuit et magno animo disseruit de bello quod gerere volebat. 8. Ita Romanos cura liberavit eisque spem reddidit.

42. Hábil política de Escipión en España (211-206 a. C.):

    1. Brevi tempore, Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. 2. Omnem praedam militibus concessit; captivos Poenos vendidit, Hispanos vero sine pretio domum dimisit. 3. Cum Scipio erga Hispanos se clementer gereret, multitudo regem eum appellavit. 4. At Scipio respondit 5. "Nomen imperatoris, quo milites mei me appellant, mihi maximum est; regis nomen Romanis intolerabile est. 6. Itaque vos oro ne regem me nominetis." 7. Laudaverunt etiam Barbari magnitudinem animi qua Scipio id contemnebat quod ceteri cupiunt.

43. Escipión establece hábilmente alianzas en África:

    1. Scipio, capta Hispania, cum iam bellum in ipsam Africam inferre vellet, existimavit animos regum et gentium Africae primum conciliari posse. 2. Syphacem, opulentissimum Maurorum regem, primum tentare constituit. 3. Itaque legatum cum donis ad eum misit. 4. Syphax Romanorum amicitiam non recusavit, sed cum ipso duce Romano societatem facere voluit. 5. Scipio igitur in Africam venit. 6. Eodem tempore, Hasdrubal quidam Carthaginiensis ad eumdem portum ac Scipio forte navigavit, ut Syphacis amicitiam societatemque postularet. 7. Romanorum imperator et Poenorum dux, a rege benigne accepti, ad convivium simul vocati sunt. 8. Scipio autem non Syphacem solum, sed etiam hostem Hasdrubalem sibi conciliavit. 9. Tunc Scipio, societate cum Syphace facta, in Hispaniam ad exercitum rediit.

44. Escipión desembarca en África:

    1.    Scipio e Sicilia ad Africam magna classe contendit. 2. Naves celeriter processerunt ac brevi tempore haud procul ab Africae litore fuerunt. 3. Postquam copiae de navibus exierunt, Scipio in proximis collibus castra posuit. 4. Tradunt aliquos hostium speculatores in castris captos esse. 5. Quos ad se adductos Scipio non damnavit, sed monuit ut Romanorum exercitus opesque inviserent. 6. Quo facto, eos in Poenorum castra dimisit.

45. Fidelidad de Masinisa, traición de Sifax:

    1.    Scipioni, in Africam venienti, Masinissa se iunxit cum equitibus suis. 2. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. 3. Hasdrubal, Poenorum dux, et Syphax cum Scipione proelium iam committere volebant, cum Scipio eorum castra nocte occupavit. 4. Syphax ipse captus ad Scipionem ductus est. 5. Ubi in castra Romana intravit, eius fortuna omnium misericordiam movit. 6. Scipio regem ceterosque captivos Romam misit.7. Masinissae autem, qui Romanis auxilium praebuerat, coronam auream dedit.

46. Escipión y Aníbal frente a frente en Zama (202 a. C.):

    1.    Hac clade Carthaginienses territi Hannibalem ex Italia redire iussere. 2. Tunc Hannibal lacrimas non tenere potuit. 3. Paruit tamen atque in Africam rediit. 4. Postquam Zamam venit (ea urbs non longe a Carthagine abest), a Scipione petiit ut colloquium haberent. 5. Dies locusque colloquio constituuntur. 6. Cum vero eorum sententiae de pacis condicionibus differrent, proelium postero die commissum est. 7. Carthaginiensibus victis, Hannibal cum quattuor tantum equitibus fugit.

47. La paz impuesta a Cartago:

    1.    Tunc Carthaginienses ad Scipionem triginta legatos miserunt, ut a Romanis pacem peterent. 2. Victis leges imposuit Scipio. 3. Legati, cum nullam pacis condicionem recusarent, Romam missi sunt. 4. lbi ea, quae a Scipione imposita erant, senatus populique Romani auctoritate confirmata sunt. 5. Scipio autem, pace terra marique facta, exercitum suum in naves imposuit Romamque rediit. 6. Cum in Urbem intraret, ab ingenti civium multitudine acceptus est, et propter claram victoriam suam "Africanus" appellatus est.

inicio

XV. LA INTERVENCIÓN EN GRECIA


48. Flaminino proclama la independencia de las ciudades griegas (196 a. C.):

    1. Quinctius Flamininus Graeciae veterem statum reddidit: volebat enim Graeciam, sicut antiquis temporibus, non in servitute vivere, sed liberam esse. 2. Aderat ludorum isthmiorum tempus; ad eos Graeci universi convenerant. 3. Tum praeco processit, tuba silentium petivit, deinde haec verba magna voce dixit: 4. "Senatus populusque Romanus et Titus Quinctius Flamininus, postquam legiones Romanae Philippum regem ac Macedones superaverunt, nunc omnes Graeciae civitates liberas esse iubent." 5. Ubi Graeci praeconem audiverunt, primum non crediderunt eius verba vera esse. 6. Deinde vero magnum gaudium omnium mentes invasit. 7. lngens Graecorum clamor aves, forte ea volantes, terruit: multae de caelo ceciderunt.

XVI. CATÓN EL CENSOR


49. Catón el Censor, defensor de las viejas tradiciones romanas:

    1. Marcus Parcius Cato, quanquam in Scipionis exercitu fuerat, tamen eum non amabat. 2. Existimabat enim Scipionem, litteris et artibus et luxuriae nimis studentem, maiorum mores contemnere. 3. Mulierum quoque luxuriam Cato vituperabat. 4. Secundo bello punico, Oppius, tribunus plebis, de mulierum luxuria legem tulerat. 5. Ea lex vetabat mulieres Romanas plus quam semunciam auri habere, aut iuncto vehiculo per Urbem ire. 6. Post autem bellum, iratae matresfamilias ad forum convenerunt: a senatu legis abrogationem postulabant. 7. Cato acriter restitit, sed frustra. 8. Senatus enim legem tandem sustulit. 9. Mulierum Romanarum laetitia magna fuit.

50. "Delenda est Carthago":

    1. Cato iam senex volebat Romanos Carthaginem delere. 2. Dicebat enim: "Dum Carthago potens est, Roma salva esse non potest." 3. Itaque, quoties de aliqua re sententiam in senatu dixerat, semper addebat: "Delenda est Carthago." 4. Tandem in senatum ficum praecocem intulit. 5. Postquam omnes senatores eius pulchritudinem laudaverunt, Cato ab eis quaesivit: "Quando eam ficum ex arbore lectam esse putatis?" 6. Omnes responderunt ficum recentem esse. 7. "Aliquis, inquit, eam abhinc tres dies Carthagine legit; tam propinquus est hostis!" 8. Ea res senatores vehementer movit; Itaque Romani novum bellum Carthaginiensibus intulerunt.

XVII. LA TERCERA GUERA PÚNICA


51. Escipión Emiliano fuerza la guerra contra Cartago:

    1. Scipio Aemilianus, Scipionis Africani adoptione nepos, primum in Hispania militaverat et in eo bello egregia fuit eius virtus. 2. Tertio bello punico, quod clarum erat Scipionis nomen, populus Romanus Scipionem Aemilianum, quanquam iuvenis erat, consulem fecit, eumque senatus in Africam misit Carthaginem deletum. 3. Iussit igitur Scipio Carthaginienses ex urbe sua decedere, novamque urbem procul a mari condere. 4. Ubi Carthaginienses id audiverunt, clamaverunt omnes: "Bellum profecto gesturi sumus, quoniam hinc abire nolumus."

52. La destrucción de Cartago:

    1. Quia vero Poeni armis navibusque carebant, domos suas resciderunt: ita novam classem parare potuerunt; pro aere ferroque aurum et argentum adhibebant. 2. Totonderunt mulieres et earum crinibus funes fecerunt. 3. Viri, mulieres, pueri, senes simul operi impigre studebant, per dies et noctes laborando.
    4. Scipio exercitum Carthaginem duxit eamque oppugnavit. 5. Quanquam Carthaginienses summa vi urbem defenderunt, tanden Romani eam expugnaverunt: quadraginta milia hominum se victori tradiderunt. 6. Hasdrubal ad Scipionem cum oleae ramis, vitam salvam ab eo petitum, processit. 7. Eius vero uxor, quod servitutem magis quam mortem timebat, de templi tecto cum liberis in ignem se praecipitavit.

inicio

XVIII. LA CRISIS DE LA REPÚBLICA. LOS GRACOS


53. Tiberio Graco y la ley agraria del año 133:

    1. Tib. Gracchus et C. Gracchus Scipionis Africani nepotes erant. 2. Quorum mater, Cornelia nomine, eos a pueritia bonos mores et probam vitam docuerat. 3. Neque egregium ingenium, neque magna virtus adulescentibus defuit. 4. Fratres tamen rempublicam vehementer perturbavere.
        5.    Tib. Gracchus, qui erat tribunus plebis, agrum publicum plebi dare voluit. 6. Quo consilio viam ad regnum eum sibi parare Optimates crediderunt. 7. Tiberius, qui in Capitolium venerat, manum ad caput tulit. 8. Quo signo salutem suam populo commendabat. 9. Nobiles autem dixerunt eum diadema eo signo sibi postulare. 10. Tum Scipio Nasica clamavit: 11. "Si rempublicam salvam esse vultis, cur mecum venire dubitatis?" 12. Deinde Gracchum fugientem sua manu interfecit. 13. Romani corpus Tiberii mortui in Tiberim praecipitaverunt.

54. Cayo Graco reemprende las reformas:

    1. C. Gracchus eadem consilia atque frater iniit. 2. Magnas largitiones fecit; legem "de frumento" tulit, quia plebem frumento carere nolebat. 3. Tum rursus senatus eis consiliis obsistere constituit. 4. C. Gracchus cum suis Aventinum montem occupaverat. 5. Itaque consul Opimius ad arma populum vocavit et Caium oppugnavit. 6. Iam Opimii milites eum capturi erant, cum iugulum servo suo praebuit. 7. Qui dominum, deinde se super domini corpus interfecit. 8. Miles quidam Caii caput consul attulit, qui ei pro capite aurum rependit. 9. Nonnulli etiam dicunt militem in caput plumbum fudisse: ita enim caput gravius erat.

XIX. MARIO


55. El triunfo de un "homo novus":

    1. C. Marius, humili genere natus, primum in Hispania militaverat. 2. Imperatori suo Scipioni Aemiliano carus erat propter egregiam virtutem ac studium pugnandi et laborandi. 3. Quodam die, $cipio cum amicis sermonem habebat; unus ex eis ab eo quaesivit 4. "Si nobis, Scipio, forte deeris, quem similem imperatorem habebit respublica?" 5. Tum Scipio, Marium manu ostendens: "Fortasse, inquit, Marium."
    6. Postea, Marius Metelli legatus in Numidia fuit. 7. Quanquam Metellus nolebat, consulatum petiit et, contra Metelli ac ceterorum nobilium voluntatem, populus eum consulem delegit. 8. Tum in Numidiam rediit et bellum Iugurthinum, quod Metellus antea gesserat, celeriter confecit. 9. Post victoriam, Romae triumphavit: Iugurtham ante currum suum egit, deinde in carcerem Tullianum coniecit, ubi paucis post diebus fame interiit.

56. Mario vence a los teutones cerca de Aix:

    1. Marius deinde bellum cum Cimbris et Teutonis gessit. 2. Ei novi hostes qui ab Germaniae finibus veniebant et novas sedes quaerebant, per Galliam iter fecerant et in Italiam invaserant; nec tres duces Romani primum Barbarorum impetum sustinuerant. 3. Marius vero Teutonos apud Aquas Sextias proelio oppressit. 4. Hostes vallem flumenque tenuerant; ita aqua militibus Romanis defuerat. 5. Quae res tamen victoriae causa fuit; nam Marius militibus sitim metuentibus flumen ostendit et: 6. "Viri, inquit, estis; ecce aquam illic habebitis: vallis tantum vobis occupanda est." 7. Itaque acriter copiae pugnaverunt. 8. Magna hostium caedes fuit: non tantum aquam, sed etiam sanguinem Romani e flumine biberunt.

57. Una entrevista dramática:

1.    Postquam Teutonos delevit, C. Marius occurrit Cimbris qui Athesim flumen transierant Italiamque invaserant. 2. Tum Cimbri legatos ad consulem miserunt; agros sibi suisque fratribus postulabant, quod nesciebant Teutonos magnam cladem accepisse. 3. Mario autem ab eis quaerenti: "Qui sunt fratres vestri?", Cimbri responderunt Teutonos esse fratres. 4. Tum Marius ridens "Omittite, inquit, fratres vestros; tenent enim terram quam a nobis acceperunt semperque tenebunt." 5. Legati crediderunt se ludibrio haberi; Itaque irati responderunt: "Cum Teutoni fratres huc accesserint, tum quidem non iam ludibrio nos habebitis." 6. At Marius: "Iam adsunt, inquit, et fratres vestros statim videre potestis." 7. Tum iussit Teutonorum duces adduci, quos Romani in proelio ceperant.

58. Mario vence a los Cimbros (101 a. C.):

1. Postquam eas res audiverunt, Cimbri e castris exierunt et ad pugnam processerunt. 2. Marius aciem perite instruxit: nam pulvis in oculos et ora hostium vento ferebatur. 3. Ingentem cladem accepit Cimbrorum multitudo: centum octoginta milia hominum Romani ceciderunt. 4. Nec minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit: mulieres enim in plaustra conscenderant, unde velut e turribus adversus hostes pugnabant. 5. Postquam Romani eas vicerunt, tamen legationem ad Marium miserunt, libertatem ab eo postulantes. 6. Quod autem libertas eis non concedebatur, infantes primum suos necaverunt, deinde sibi mortem intulerunt.

59. Guerra civil entre Mario y Sila (88 a. C.):

1.    Tunc Romae primum fuit civile bellum. 2. Romani enim Sullam consulem contra Mithridatem, regem Ponti, miserant; Marius autem imperium ei eripuit. 3. Qua re iratus, Sulla cum exercitu Romam venit, eamque armis occupavit. 4. Marius, quem in vincula coniecerat, paulo post in Africam fugere potuit. 5. Dum vero Sulla bellum Mithridaticum gerit, Marius in Italiam redit. 6. Cum exercitu suo in urbem Romam intrat, et eam caedibus vastat. 7. Multis gravibusque suppliciis omnes adversae factionis nobiles affecit. 8. Quinque dies et quinque noctes milites scelera in Urbe fecerunt. 9. Sed paucis post mensibus, Marium, qui iam senex erat, morbus oppressit; ingentique omnium laetitia interiit. 10. Et fortis in bello et crudelis in pace fuerat.

inicio

XX. SILA


60. Sila. Guerra contra Mitrídates:

1.    L. Cornelius Sulla, nobili genere natus, bello Iugurthino quaestor Marii fuit. 2. Antea se totum ludo et vino et voluptati dederat. 3. At postquam in Africam venit, fortem et peritum belli ducem se ostendit 4. Bello Cimbrico quoque, legatus consulis fuit et maxima virtute cum hostibus pugnavit. 5. Consul deinde factus, Mario in exsilium expulso, cum Mithridate bellum gessit. 6. Primum regis duces duabus proeliis superavit. 7. Deinde Asiam petiit Mithridatemque fudit. 8. Eum tamen non oppressit; maluit enim tunc pacem cum eo facere, quod celerrime Romam redire et Mario bellum inferre constituerat. 9. Mithridatem tamen a quibusdam provinciis, quas occupaverat, decedere coegit.

61. Las proscripciones:

    1. Tum Sulla cum exercitu suo Romam properavit, eosque qui Mario favebant omnes superavit. 2. Nihil eius victoria fuit crudelius, 3.    Sulla, dictator factus, tabulam proscriptionis proposuit, ubi scripta erant nomina eorum qui occidendi erant. 4. Quod omnes eius saevitias vehementissime vituperabant, postridie plura etiam nomina addidit. 5. Ingens fuit caesorum multitudo.
6.    Avaritia etiam saevitiae causa fuit, multoque plures propter divitias quam propter victoris odium necati sunt. 7. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro albano erat, videns suum quoque nomen propositum: 8. "Vae, inquit, misero mihi; fundus albanus mihi nocet."

62. Abdicación y muerte de Sila (78 a. C.):

1. Superatis et expulsis inimicorum partibus, Sulla "felicem" sese appellavit. 2. Geminis ex eius uxore natis, voluit puerum "Faustum", puellam "Faustam" appellari. 3. Tum dictaturam repente deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro solus ambulavit. 4. Mirabile erat populo eum privatum videre, cui maxima potestas fuerat, qui tot cives occiderat. 5. Unus tantum adulescens eum reprehendere non dubitavit, eique domum redeunti maledixit. 6. Cuius verba Sulla aequo animo tulit; sed domum intrans dixit: 7. "Propter eum adulescentem, nemo postea tam magnum imperium deponet." 8. Sulla deinde in Campaniae villa mansit, ubi procul a republica vitam egit. 9. In eadem villa, is vir ingentis animi, voluptatum cupidus, sed qloriae cupidior, interiit. 10. Ea, quae ante victoriam suam fecit, sunt quidem laudanda; ea vero quae postea fecit, nunquam satis vituperari poterunt.

XXI. POMPEYO


63. Pompeyo y Sila:

1.    Cn. Pompeius in civili bello, quod inter Sullam et Marium fuit, socius Sullae fuit. 2. Annos tres et viginti natus, exercitum comparavit, quo Sullae auxilium attulit. 3. Brevi enim tempore tres hostium exercitus aut cecidit aut cum suis iunxit. 4. Postea Pompeius in Siciliam it, eamque a Carbone, Sullae inimico occupatam, recepit. 5. Deinde, exercitu in Africam traiecto, Hiarbae, Numidiae regi, bellum intulit. 6.    Intra dies quadraginta hostem oppressit Africamque subegit adulescens ille quattuor et viginti annos natus. 7. Tum litteras accepit, quibus Sulla eum iubebat exercitum dimittere, et cum una tantum legione novum ducem exspectare. 8. Id aegre tulit Pompeius; paruit tamen atque Romam rediit. 9. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo occurrit. 10. Sulla quoque eum benigne accepit et "Magnum" appellavit. 11. Pompeio tamen triumphum petenti restitit. 12. Qui magna audacla dixit plures solem orientem colere quam occidentem. 13. Quibus verbis Pompeius significabat Sullae potestatem minorem iam esse, ipsius vero crescere. 14. Tum Sulla iuvenis audaciam laudavit et dixit: "Triumphet, triumphet."

64. Pompeyo y los piratas (67 a. C.):

1.    Quod in omnibus maribus multi piratae erant et quasdam etiam Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus eos missus est. 2. Nimiae viri potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in primis Q. Catulus. 3. Qui in contione dixerat esse quidem clarum virum Cn. Pompeium, sed non omnia esse uni tribuenda; addiderat etiam: "Si casu ille perierit, quis ei succedet?" 4. Tum clamavit tota contio: "Tu ipse, Q. Catule." 5. Tam honorifico civium testimonio victus, Catulus e contione exiit. 6. Pompeius, navibus per omnes maris recessus positis, brevi tempore orbem terrarum ista peste liberavit. 7. Piratas captos in urbibus agrisque procul a mari collocavit. 8. Nihil celerius fuit hac victoria: nam ante quadragesimum diem piratae e toto mari pulsi sunt.

65. Guerra contra Mitrídates:

1.    Eo confecto bello, Cn. Pompeius Mithridati bellum intulit atque Asiam celeriter petiit. 2. Proelium statim cum rege committere cupiebat. 3.    Mithridates autem diu nullam pugnandi facultatem dedit, nam in castris semper se continebat. 4. Quadam tamen nocte Pompeius pugnam commisit. 5. Luna Romanis utilis fuit: nam eam Romani a tergo habebant; itaque umbrae corporum, longe patentes, usque ad primos hostium ordines pertinebant. 6. Quae res milites regis fefellit: in umbras, non in Romanos tela coniiciebant. 7. Victus Mithridates in Pontum fugit. 8. Illic ipse Mithridatis filius, Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. 9.    Tum Mithridates, de rebus suis desperans, venenum sumpsit. 10. Id autem vitam non abstulit, quia rex adversus venena multis medicaminibus corpus antea confirmaverat. 11. Tandem a milite Gallo suo iussu interfectus est.

66. Victoria sobre Tigranes. Guerra civil entre Pompeyo y César:

    1.    Pompeius deinde Tigranem, Armeniae regem Mithridatisque socium, superavit. 2. Quem tamen benignis verbis excepit atque in regnum restituit, tam pulchrum esse existimans facere reges quam vincere. 3. Quibus rebus factis, in Italiam tandem rediit. 4. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu, tertium triumphum egit.
5.    Tam clarus imperator vitam miserrime amisit. 6. Postea enim bellum civile coepit inter Pompeium et Caesarem. 7. Pompeius, relicta Urbe atque Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis. 8. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Alexandriae regem, fugere voluit sed ille Pompeium interfici iussit.

inicio

XXII. CICERÓN


67. Cicerón. Un genio precoz:

1.    M. Tullius Cicero Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. 2. Uni ex eius maioribus verruca in naso fuit, ciceri similis: inde cognomen Ciceronis genti datum est. 3. Cum multi de ea re riderent, Cicero: "Utinam istud cognomen, inquit, nobilissimorum nominum famam, mea opera, vincat." 4. Egregio fuit ingenio: cum in schola litteris studeret, aequales eum, sicut regem, magnis honoribus quotidie deducebant domum. 5. Eorum etiam parentes, pueri fama commoti, in scholam veniebant eum visum et auditum. 6. Ut adulescens fuit, Cicero Athenas adiit, ubi philosophum Antiochum diligenter audivit. 7. Inde Rhodum se contulit, ubi Molo, orator doctissimus eius magister fuit. 8.    Dicunt illum, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse. 9. Existimabat enim Ciceronem, virum Romanum, Graecos ingenio et arte dicendi superare.

68. La conjuración de Catilina (63 a. C.):

1.    Cum Romam rediisset, Cicero fuit quaestor tam gratus quam clarus in Sicilia. 2. Deinde consul factus, Catilinae coniurationem maxima virtute fregit. 3. Catilina enim, furore motus, quod consulatum frustra petierat, nefaria consilia capere non dubitaverat. 4. Cum nonnullis viris nobilibus Ciceronem interficere, senatores necare, Urbem igne delere, publicam pecuniam diripere constituerat. 5. Quae coniuratio a Cicerone aperta est. 6. Tunc Catilina, metu consulis, Roma ad exercitum, quem comparaverat, fugit. 7. Eius socii, capti ac in vincula coniecti, sine mora necati sunt. 8. Senator quidam filium suum, qui Catilinae socius fuerat, ipse morte affecit. 9. Catilinae autem copiae apud Pistorium caesae sunt. 10. Acriter pugnatum est: nullus hostium proelio superfuit; ipse Catilina longe a suis, inter corpora eorum quos occiderat, cecidit. 11. Senatus populusque Romanus Ciceronem "patrem patriae" appellavit.

69. El exilio (58 a. C.) y la rehabilitación de Cicerón:

1.    Paucis post annis Clodius, tribunus plebis, Ciceronem accusavit. 2.    "Cicero consul, inquit, cives Romanos indicta causa nefarie necavit." 3. Tunc senatus, sicut in publico luctu, vestem mutavit. 4. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit Urbem relinquere quam civile bellum movere. 5. Tunc Clodius illius domum et villas diripuit et delevit. 6. Sed mox maximo omnium civium studio Cicero in patriam revocatus est. 7. Illi redeunti ingens multitudo occurrit, domus eius publice restituta est. 8. Postea Cicero, quanquam cum Pompeio Romam reliquerat, a Caesare victore veniam accepit. 9. Quo interfecto, Octavium, heredem Caesaris, fovit atque Antonio rempublicam vexanti opposuit; sed ab illo deinde desertus est et proditus.

70. Muerte de Cicerón (43 a. C.):

    1.    Antonius, facta cum Octavio societate, Ciceronem iamdiu sibi inimicum proscripsit. 2. Qua re audita, Cicero fugit in villam quae non longe a mari aberat, et inde in navem conscendit, in Macedoniam transiturus. 3.    Cum vero eum venti adversi ad litus rettulissent et ipse iactationem navis ferre non posset, rediit ad villam: "Mortem accipiam, inquit, in patria saepe servata." 4. Mox adfuerunt Antonii milites; cum Ciceronis servi parati essent ad pugnandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur, deponi iussit noluitque eos arma capere. 5. Ita Ciceroni prominenti ex lectica caput sectum est; quod relatum est ad Antonium, eiusque iussu inter duas manus in rostris est positum.

inicio

XXIII. JULIO CÉSAR


71. César víctima de Sila:

    1.    C. Iulius Caesar, nobilissima familia natus, iam adulescens summa fuit virtute. 2. Corneliam uxorem duxerat, cuius pater erat Sullae inimicus. 3. Cum Sulla iussisset eum uxorem dimittere, Caesar tamen parere noluit. 4. Cum Sullae milites eum ad mortem quaererent, Caesar, mutata veste, ex Urbe exiit, et, quanquam aeger erat, diu latebris se tegere coactus est. 5. Sulla tandem, Caesaris amicorum precibus victus, adulescenti ignovit invitus: dixit enim multos in eo inesse Marios.

72. César y los piratas:

    1.Caesar, mortuo Sulla, Rhodum ire constituit, ubi arti dicendi studere cupiebat. 2. Sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta dies. 3. Cum autem eius familiares postulatam pecuniam piratis attulissent, ab istis in litore relictus est. 4. Caesar liberatus in urbem proximam Miletum statim properavit; inde, paratis navibus, adversus piratas celerrime navigavit. 5. Quorum classis partem delevit, partem cepit, ac de piratis captivis supplicium sumpsit.

73. La ambición de César:

    1.    Iulius Caesar, cum quaestor fuit, in Hispaniam missus est; cumque pauperem quemdam Alpium vicum transiret, quem eius comites superbe contemnebant, Caesar dixit: "Utinam hic primus sim, potius quam Romae secundus!" 2. Cum vero in Hispania Alexandri Magni videret imaginem, lacrimas fudit. 3. Causam quaerentibus amicis: "Nonne, inquit, mihi idonea dolendi causa est, cum nihil memoria dignum gesserim, quanquam ea sum aetate, qua Alexander iam orbem terrarum ceperat?"

74. El consulado de César (59 a. C.):

    1.    Cum consul fuit, collega ei datus est M. Bibulus, cui lex agraria a Caesare lata non placebat. 2. Itaque Bibulus in forum venit ad legi obsistendum. 3. Tum magna fuit seditio: in caput Bibuli cophinus stercoris plenus coniectus est. 4. Tandem Bibulus, a Caesaris clientibus e foro expulsus, domi manere per reliquum anni tempus coactus est. 5. Ita quidam homines faceti iure dicere potuerunt: "Ea quae eo anno gesta sunt, non consulibus Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare acta sunt."

75. La conquista de las Galias (58-51 a. C.):

    1.    Iulius Caesar, post consulatum, in Gallia provincia proconsul fuit. 2. Multa autem gessit novem annis quibus in imperio fuit: Galliam totam occupavit; Germanos primus Romanorum oppugnavit et magnis affecit cladibus; Britannos quoque vicit. 3. Quo in bello multa a Caesare egregia facta narrantur. 4. Cum exercitus salutem fuga peteret, Caesar e manu militis fugientis scutum eripuit et in primam aciem volans pugnam restituit. 5. In alio proelio, aquiliferum tergum vertentem ad pugnam reduxit, hostesque dextra manu ostendens: "Quo tu abis? Hic sunt milites quibuscum pugnamus."

76. La guerra civil (50-45 a. C.):

    1. Caesar, qui in Gallia bellum conficiebat, constituit alterum consulatum petere, quanquam Roma aberat. 2. Quod ei a senatu, Pompeio auctore, est negatum. 3. Ea re commotus, in Italiam cum exercitu rediit, Romaque occupata, Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque fugerant. 4. Deinde, Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeianos apud Pharsalum vicit. 5. Pompeium ipsum, in Aegyptum fugientem, rex Ptolemaeus occidi iussit.
    6.    Deinde, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque, Mithridatis filium, quattuor horis uno proelio superavit. 7. Quam victoriam celerrimam tribus verbis memoravit: "Veni, vidi, vici." 8. Denique in Africa Scipionem et Iubam, in Hispania Pompeii ipsos liberos superavit. 9. Humana tamen fuit eius victoria, nam omnibus Pompeianis pepercit. 10. Cum in Urbem rediit, quinque triumphos egit.

77. De la dictadura a la muerte (Idus de marzo del 44):

    1.    Bellis civilibus confectis, Caesar, dictator in perpetuum factus, superbe agere coepit. 2. Senatum ad se venientem sedens excepit; cum M. Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes, et tunc in consulatu colleqa, coronam, insigne regum, in eius caput imponeret, non recusavit. 3. Itaque coniuratio a sexaginta viris, Cassio et Bruto ducibus, contra eum facta est. 4. Cum igitur Caesar Idibus Martiis in senatum venisset, coniurati eum sedentem circumvenerunt. 5. Unus ex iis ad eum accessit eique manum attulit. 6. Deinde Caesarem clamantem: "Vim quidem adhibes", Cassius graviter vulnerat. 7. Paulo post, Caesar aliud vulnus accepit. 8. Cum M. Brutum, quem filium habebat, inter coniuratos vidisset, dixit: "Tu quoque, fili mi!" 9. Deinde, ubi animadvertit se circumventum esse undique, toga caput obvolvit, atque tribus et viginti vulneribus acceptis, ante Pompeii statuam cecidit.

inicio

XXIV. CATÓN DE UTICA


78. Firmeza del niño Catón:

    1.    M. Cato a pueritia egregiam virtutem ostendit. 2. Cum legati latini Romam venissent ut a Druso, Catonis avunculo, ius civitatis impetrarent, Catonem puerum frustra rogaverunt ut Latinos apud avunculum iuvaret. 3. Tunc Popedius, Latinorum princeps: "Nisi, inquit, legatis parebis, de altissima aedium parte te praecipitabo." 4. Tamen metu pueri animum flectere non potuit. 5. Tunc Popedius clamavit: "Gaudeamus, Latini, hunc esse tam parvum; nam cum senator erit, nulla gens, Catone invito, ius civitatis impetrabit."

79. Catón, adversario de César. Muerte voluntaria en Útica (46 a. C.):

1.    Cum Caesari consuli saepe obsisteret, ille tandem Catonem e curia trahi et in vincula coniici iussit. 2. At Cato, ad carcerem ductus, civibus suadebat ut consuli resisterent. 3. Cum eo procedebant multi senatores; quorum unus non dubitavit Caesari dicere: "Malo esse cum Catone in carcere quam tecum in curia." 4. Pudore victus, Caesar unum e tribunis misit, ut Catonem liberaret.
    5.    Postea Cato bello civili Pompeio adfuit, eoque occiso reliquas copias in Africam difficili itinere duxit. 6. Cum vero ei summum imperium a militibus offerretur, Scipioni, viro consulari, parere maluit. 7. Scipione victo, Uticam, Africae urbem, petivit, ubi ferro sibi ipse mortem attulit. 8. Caesar, audita Catonis morte, dixit neminem tantam gloriam meruisse: Catonis liberos eorumque fortunas servavit.

XXV. BRUTO


80. Bruto:

    1.    M. Brutus ex illa gente, quae Roma Tarquinios expulerat, natus erat. 2, Cum bello civili Pompeio adfuisset, tamen, victo Pompeio, a Caesare servatus atque praetor factus est. 3. Postea, cum Caesar, nimis superbus, senatum contemnere et fortasse regnum petere coepisset, populus vindicem libertatis quaerebat. 4. Scripserunt quidam in primi Bruti statua: "Utinam viveres", deinde in ipsius Caesaris statua: "Brutus, quia reges expulit, primus consul factus est; hic, quia consules expulit, rex factus est." 5. Scriptum quoque est in Bruti praetoris tribunali: "Dormis, Brute."

81. Coraje de su mujer Porcia:

    1. M. Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem conspiravit. 2. Tunc Porcia, Bruti uxor, cultello tonsorio velut casu se ipsa vulneravit. 3. Porcia, propter eam rem a Bruto reprehensa, respondit: 4. "Non casu, mi Brute, sed sponte mea hoc vulnus mihi intuli, ut vulneris dolorem contemnere usu discerem. 5. Si enim interibis, ego tecum peribo." 6. Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus sustulit et clamavit: "Utinam dignum tali coniuge me praebeam!"

82. Bruto, vencido por Antonio, se da muerte (42 a. C.):

    1. Interfecto Caesare, Antonius iram populi adversus Brutum eiusque socios incendit. 2. Itaque Brutus ad Macedoniam contendit ibique, apud urbem Philippos, cum Antonio et Octavio proelium commisit. 3. Victus in acie, collem nocte petiit; ibi ne in hostium manus veniret, suo ipsius iussu a comite quodam interfectus est. 4. Antonius, cum Brutum mortuum vidisset, eius corpus suo paludamento purpureo texit, ut in eo sepeliretur. 5. Octavius vero non tam humanus fuit: Bruti enim caput Romam ferri iussit, ut ante Caesaris statuam poneretur.

inicio

XXVI. OCTAVIO AUGUSTO


83. Octavio en el asedio de Módena:

    1.    Octavius, Iuliae nepos, cum patrem suum quattuor annos natus amisisset, a Caesare, Iuliae fratre, adoptatus est. 2. Audita Caesaris morte, nomen Caesaris sumpsit et, copiis statim conscriptis, opem Decimo Bruto tulit, qui ab Antonio Mutinae oppugnabatur. 3. Cum autem urbem oppugnatam inire non posset, ad Brutum pro nuntiis columbas misit. 4. Quibus fame confectis, litteras ad collum alligabat; deinde a loco moenibus proximo columbas mittebat. 5. Eae autem alta aedificia petebant, ubi cibum, Bruti iussu depositum, inveniebant:
ita facile capiebantur.

84. Ilegalidades y crueldad de Octavio:

    1.    Postea ad Urbem accessit, et quadringenti milites, ad senatum missi, consulatum ei postulaverunt. 2. Cunctante senatu, legationis princeps, ostendens gladium, in ipsa curia clamavit: "Hic faciet, nisi vos feceritis." 3. Ita milites Octavium Caesarem, nondum viginti annos natum, vi consulem fecerunt. 4. Qui adversus inimicos crudeliorem quam ipse Sulla se ostendit: ne pueris quidem pepercit. 5. Societate cum Antonio facta, M. Bruto, qui Caesarem interfecerat, bellum intulit atque eum superavit.

85. Victoria en Accio; muerte de Antonio y de Cleopatra (31 a. C.):

    1.    Postea Octavius ab Antonio iterum dissensit, quod is Octaviam, sororem Octavii, repudiaverat et Cleopatram, Aegyptiorum reginam, uxorem duxerat. 2. Cum eo apud Actium navale proelium iniit. 3. Victus est Antonius et fugiens Aegyptum petiit; Octavius Alexandriam, quo Antonius cum Cleopatra fugerat, brevi tempore expugnavit. 4. Antonius, omni spe sublata, mortem sibi ipse attulit. 5. Cleopatra vero, quam Octavius vivam capere atque in triumpho ducere volebat, aspidem afferri iussit, cuius morsu vitam amisit.

86. Octavio, dueño de Roma, recibe el título de Augusto:

    1.    Tandem Octavius, hostibus victis, humanum se ostendit. 2. Postquam in ltaliam rediit, in urbem Romam triumphans intravit. 3. Tum bellis in toto orbe terrarum confectis, Iani portas sua manu clausit, quae antea bis tantum clausae erant: Numa regnante, ac primo bello punico confecto. 4. Tunc omnes, post tot mala, beatam vitam agere potuerunt 5. Octavio maximi honores a senatu concessi sunt. 6. Ipse "Augustus" nominatus est, mensisque "sextilis" eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis erat impositus. 7. Etiam erga eos, quos inimicos cognoverat, humanus fuit. 8. Legentem olim unum e nepotibus invenit: cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito: "Hic vir, inquit, doctus fuit et patriam amavit."

87. Augusto y los cuervos sabios:

    1.    Pedibus saepe per urbem ambulabat. 2. Post Actiacam victoriam, occurrit ei opifex quidam, corvum tenens qui magna voce dicebat: "Ave, Caesar, victor, imperator." 3. Augustus, corvum miratus, magna pecunia eum emit. 4. Socius opificis, ad quem nihil ex illa pecunia pervenerat, dixit Augusto illum habere alterum corvum; quem afferri iussit Augustus. 5. Allatus corvus ea verba, quae didicerat, fecit: "Ave, Antoni, victor, imperator." 6. Augustus, his verbis haud iratus, imperavit tamen ut socius particeps esset pecuniae ab opifice acceptae.
    7.    Quo exemplo incitatus, sutor quidam corvum docuit eodem modo; sed cum parum procederet, saepe corvo dicebat: "Operam perdidi!" 8. Tandem corvus coepit verba, quae ad laudem Augusti didicerat, bene proferre; quibus auditis, Augustus respondit: "Satis talium salutatorum habeo." 9. Tum corvus forte ea verba addidit, quae saepe audiverat: "Operam perdidi!" 10. Augustus risit atque corvum emi iussit.

88. La amistad de Mecenas:

    1.    Augustus familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum. 2. Qui, cum apud principem gratia valeret, magna humanitate curavit ut omnibus prodesset, obesset nemini. 3. Miro modo Augusti animum flectebat, cum eum ira incitatum videbat. 4. Ius olim dicebat Augustus; Maecenas, cum timeret ne multos capitis damnaret, per multitudinem ad Augustum accedere contendit. 5. Quod cum frustra tentavisset, in tabella scripsit haec verba: "Surge tandem, carnifex!" eamque tabellam ad Augusti pedes iecit. 6. Qua lecta, Augustus statim surrexit; neminem eo die damnavit.

89. Sencillez de la vida de Augusto:

    1. Habitavit Augustus in parvis aedibus, ac per annos quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. 2. Idem tamen Romam tanta cura ornavit ut iure dicere posset: "Ego ex lateritia urbe marmoream feci" 3. Vestis ab uxore, aut a filia, aut a sorore facta ei grata erat. 4. Cibum quoque modicum capiebat. 5. Non magis quam septem horas dormiebat, somno saepe intermisso. 6. Cum audivisset senatorem quemdam, aere alieno oppressum, tamen optime dormire, culcitam eius emit. 7. Mirantibus amicis dixit: "Habenda est ad somnum culcita, in qua homo, qui tantum debet, dormire potuit."

90. Los últimos momentos de Augusto (14 d. C):

    1. Tandem in Campaniam se recepit, ubi etiam senex cum comitibus saepe iocabatur. 2. Extremo vitae die amicos interrogavit: "Vitaene mimum satis commode egi?" 3. Addidit haec verba: "Vos omnes cum gaudio applaudite." 4. Nolae quinque et septuaginta annos natus vitam amisit.

Este texto aparece en Initiation aux lettres latines, de R. Morisset y otros, ed. Magnard, París, 1992.

Página principal