latín y griego
esfinge
correo I.E.S. "ALONSO CANO". DÚRCAL Enlace a  iesalonsocano.es

cenefa

Página principal TEXTOS ADAPTADOS

LEYENDAS DE LA ANTIGÜEDAD GRIEGA

JASÓN Y LOS ARGONAUTAS



LOS PERSONAJES:


1. Un rey despreciable: Pelias:


    1. Antiquis temporibus Pelias in Thessalia regnabat. 2. Malus rex erat : nonne fratrem Aesonem e regno vi expulerat? 3. Aeson autem, dolore confectus, misere interiit. 4. Tunc Chiron centaurus Iasonem, Aesonis filium, magna cura educavit. 5. Iason omnes aequales virtute corporisque viribus superabat. 6. Cum fuit adulescens, patris regnum recuperare constituit. 7. Itaque in Thessaliam rediit, Peliam sine metu adiit, patrisque regnum a malo rege petivit.

2. Un pérfido ardid del rey:


    1. Iasonis adventus Peliam terruit. 2. Malus autem rex tam pulchrum et opulentum regnum servare vehementer cupiebat. 3. Itaque fraudem excogitans, adulescenti benigne respondit   4.  "Gaudium meum magnum est, quod fratris mei filium hic video. 5. Regnum habebis, nam probus sum et mihi carus es. 6. Sed antea e patria exibis atque in Colchorum fines ad Aeetam regem ibis. 7. Illic draco in silva velleris aurei custos est. 8. Tam pulchrum vellus habere cupio. 9. Ego autem iam senex sum neque ingentem draconem superare potero. 10. Tu validus adulescens es: scio te posse vellus aureum capere et mihi dare. 11. Tunc magna erit tibi gloria, mihi autem laetitia. "

3. Preparativos de Jasón:


    1. Iason Peliae fidem habuit et regis iussu Colchorum fines petere constituit. 2. Sine comitibus autem tam longum iter facere non poterat. 3. Itaque acres et peritos iuvenes delegit quibuscum magnam et celerem navem aedificavit. 4. Navis nomen "Argo" erat; itaque Iasonis comites Argonautae   vocati sunt. 5. Magno gaudio et ardore in pulchram navem conscenderunt et e portu exierunt. 6. Sine metu e patria abeuntes, per mare Aegeum ad Hellespontum cursum tenebant.

4. Llegada de los Argonautas a la Cólquide:


1. Argonautis, Hellespontum ac Pontum Euxinum transeuntibus, pericula omnis generis non defuerunt. 2. Tamen Minerva dea Argonautis semper adfuit; ita Colchorum fines salvi adierunt. 3. Ibi Argonautae, de nave exeuntes, per urbem ad Aeetam regem adierunt. 4. Tum Iason regi dixit : "NoIi nobis inimicus esse. 5. E longinqua Graecorum terra cum bona spe in regnum tuum venimus. 6. A te peto vellus aureum, propter quod cum comitibus iter in regnum tuum feci. 7. Cum autem in Graeciam redierimus, te laudabimus tibique gratiam habebimus. "

5. Hazañas de Jasón en la Cólquide:


1. Rex Aeeta respondit  2. " Magnam quidem rem a me petis; tamen tibi vellus aureum dabo, cum ingentes tauros meos, ignem naribus efflantes, viceris, cum draconis dentes in agro severis, cum viros ex dentibus natos armis superaveris. " 3. Regis responsum Iasoni iucundum non fuit, nam nullus vir tam multos labores facere poterat. 4. Sed Medea, regis filia, magicarum artium perita, Iasoni adfuit, quod iuvenem amabat. 5. Ita Iason ingentes tauros superavit, virosque e draconis dentibus natos interficere potuit. 6. Saevus autem rex non cupiebat vellus aureum Iasoni dare, sed miseros Argonautas mala fraude interficere constituit.

6. Jason regresa con Medea a Tesalia:


    1. Medea rursus Iasonem adiit et " Noli hic manere, inquit, nam magno in periculo es. 2. Nunquam pater meus tibi vellus aureum dabit. 3. Ego vero ad draconem, velleris custodem, te ducam ; auxilio meo vellus capere poteris. " 4. Tum Medea iuvenem iussit in silvam intrare. 5. Ibi Medea immane animal sopivit; Iason autem vellus aureum capere et ad navem fugare potuit. 6. Tunc cum Medea carisque comitibus in navem conscendit et in Graeciam rediit. 7. Ibi Medeam uxorem duxit, ac post mortem Peliae, Thessaliae rex fuit.


Este texto aparece en Initiation aux lettres latines, de R. Morisset y otros, ed. Magnard, París, 1992.