latín y griego
esfinge
correo I.E.S. "ALONSO CANO". DÚRCAL Enlace a  iesalonsocano.es

cenefa

Página principal TEXTOS ADAPTADOS

LEYENDAS DE LA ANTIGÜEDAD GRIEGA

LAS AVENTURAS DE ULISES



LOS PERSONAJES:


1. La cólera de Neptuno:


    1. Graeci victores in patriam redierunt. 2. Multi vero labores fuerunt UIixi, Ithacae regi. 3. In ea insula Penelopa, fida uxor, ac Telemachus, carus filius, magna spe Ulixis reditum exspectabant. 4. Neptunus vero Ithacae regi iratus erat. 5. In pugnis enim marium deus Troianis adfuerat, nec Graecarum victoriam cupiverat. 6. Sed Ulixis fraude Graeci Troianos vicerant. 7. Itaque, propter dei odium, Ulixes eiusque comites diu per maria erraverunt.

2. En el país de los Cicones y de los Lotófagos:


    1. Primum Ulixis classis Ciconum fines adiit. 2. Ibi Graeci, cum saevis incolis magna virtute pugnantes, urbem Ismaram vi ceperunt; sed, paulo post, novus Ciconum impetus eos ex urbe expulit. 3. Cicones multos Graecos interfecerunt et Ulixes ab eorum finibus cum ceteris comitibus fugit. 4. Post novem dies noctesque, miseri nautae tandem terram viderunt. 5. Ulixes tres comites ad Lotophagos, eius regionis incolas, misit. 6. Lotophagi eos benigne acceperunt eisque egregia poma dederunt. 7. Tum Graeci non iam patriae meminerunt et in Lotophagorum finibus manere cupiverunt. 8. Ulixes diu eorum reditum exspectaverat; tandem ad eos processit, eosque invitos ad naves vi duxit. 9. Omnes nautae rursus in naves conscenderunt et id litus reliquerunt.

En la cueva del cíclope Polifemo:


    1. Inde Ulixes ad longinquum litus pervenit. 2. Ibi habitabant Ciclopes, saeva monstra, quibus unus oculus in fronte erat. 3. Cyclopes miseros homines, quos capere poterant, interficiebant et vorabant. 4. Ulixes tamen Cyclopes adspicere eorumque mores cognoscere consilium cepit. 5. Cum fortissimis e comitibus de nave exiit et in Polyphemi Cyclopis antrum sine metu intravit. 6. Polyphemus forte ab antro aberat; tum Ulixes eiusque comites ignem fecerunt et cibum paraverunt.

4. Estratagema de Ulises para escapar de Polifemo:


    1. Polyphemus, in antrum rediens, magna voce clamavit:  2. " Qui estis? Quod nomen vobis est? Cur hic adestis? Pirataene estis? " 3. Tum Ulixes: " Graeci sumus;  ad patriam nostram redimus. 4. Mihi nomen est Nemo. 5. Saevus deus in litus tuum nos coniecit. 6. Oramus te:  noli nobis nocere. " 7. Ulixis autem verba Cyclopem non moverunt. 8. Monstrum sex Ulixis comites interfecit et voravit. 9. Tum Graeci, quod ex eo loco fugere non poterant, Cyclopem caecum reddere constituerunt. 10. Tradunt callidum Ulixem vinum Polyphemo praebuisse. 11. Cum somnus Cyclopem ebrium oppressit, tum Graeci eius oculum effoderunt.

5. ¿Cómo salir de la cueva de Polifemo?


    1. Polyphemus magna voce clamat. 2. Mox ceteri Cyclopes ad antrum conveniunt atque eum interrogant  3. " Cur, o Polypheme, tam vehementer clamas? Quis tibi necuit? " 4. "Nemo ", inquit; tum Cyclopes ridentes dicunt Polyphemum insanire, domumque redeunt. 5. Deinde callidus Ulixes sub ovibus comites alligat. 6. Itaque, cum oves prima luce ex antro exierunt, Polyphemus earum terga manibus frustra tetigit. 7. Ita Graeci ex antro salvi exierunt. 8. Tandem cursu naves petiverunt, iratumque Polyphemum, lapides et gravia saxa ad naves coniicientem, effugere potuerunt.

6. El odre de Eolo:


    1. Postea Ulixes insulam petivit cuius Aeolus rex erat. 2. Ulixes ventorum deo omnia itineris pericula narravit. 3. Aeolus Ulixi auxilium praebere constituit. 4. Itaque Ithacae regi utrem dedit, in quo ventos incluserat. 5. Tum Graeci sine periculo navigare potuerunt. 6. Decimo die maiorum terram iam videbant, cum nautae utrem clam aperuerunt. 7. Statim omnes venti exierunt et Ulixem eiusque comites longe a patria pepulerunt.

7. En el palacio de la maga Circe:


    1. Tam multis periculis una navis supererat. 2. Tum Ulixes cum paucis comitibus insulam adiit, ubi Circa, Solis filia, habitabat. 3. Ea magicas artes cognoverat. 4. Eos comites, quos Ulixes ad eam miserat, libenter accepit. 5. Solus Eurylochus in Circae domum non intravit. 6. Dea Graecis iucundissimum cibum magicamque potionem praebuit, quae miseros viros in porcos mutavit. 7. Eurylochus autem, qui amicos diu exspectaverat, tandem solus ad navem rediit. 8. Ulixes vero, cui Mercurius adfuit, comitibus libertatem reddere potuit; nam Circa eos rursus in homines mutavit.

8. En la isla de Calipso:


    1. Ulixes solus hominum sine periculo Sirenes audire potuit, quarum pulchra vox nautas delectabat eosque in mare trahebat. 2. Iam nova pericula effugerat, cum ingentes maris fluctus navem fregerunt. 3. Omnes Ulixis comites perierunt; ipse rex superfuit salvusque insulam adiit, ubi habitabat Calypso, nympha egregiae pulchritudinis. 4. Ulixi cibum dedit atque eum in insula libenter accepit. 5. Apud eam Ulixes diu mansit ac beatam vitam egit. 6. Tandem dei iusserunt eum in patriam redire. 7. Eorum iussu, ratem fecit; solus per altum ad Ithacam cum bona spe navigavit.

9. En el país de los feacios:


    1. Ulixes patriam laetus petebat, cum Neptunus deus tridente mare percussit. 2. Irati fluctus ratem in insulae litus iecerunt. 3. Ulixes tamen salvus insulam adire potuit. 4. Ibi puellas vidit, quae pila ludebant, atque ad eas processit. 5. Virgines autem, Ulixem videntes, fugerunt. 6. Una tamen ex eis, Nausicaa, regis filia, non fugit. 7. Ulixem ad patrem, Phaeacum regem, duxit. 8. Ille Ulixem benigne accepit eique novam navem et peritos nautas dedit.

10. El regreso de Ulises a Ítaca:


    1. Tandem, post tam longa itinera et tam multos labores, Ulixes in patriam salvus rediit. 2. Ibi uxor, Penelopa, quotidie eius reditum exspectaverat. 3. Procos, qui eam uxorem ducere cupiebant, semper recusaverat. 4. Minerva autem dea Ulixem redeuntem in mendicum mutavit. 5. Neque Eumaeus subulcus, qui primus eum vidit, nec servi neque ancillae eum agnoverunt. 6. Solus Argos canis, post tam multos annos, dominum agnovit;  sed nimia laetitia eum oppressit atque ante Ulixis oculos interiit. 7. Paulo post, Telemachus quoque patrem agnovit. 8. Tum Ulixes et Telemachus procos punire constituerunt.

11. La matanza de los pretendientes:


    1. Eo ipso die Penelopa procis dixerat: 2. " Qui arcum, quem Ulixes hic reliquit, contenderit, me uxorem ducet. " 3. Nemo autem ingentem arcum contendere potuerat. 4. Tum Ulixes procedens arcum a procis petivit. 5. Proci, sordidum mendicum videntes, riserunt. 6. Ulixes tamen arcum manu cepit eumque facile contendit. 7. Simul clamavit: " Ulixes sum ! Vos omnes, qui domum meam invasistis, qui meam Penelopam uxorem ducere cupitis, nunc timete ! " 8. Tum iratus Ulixes procos sagittis interfecit. 9. Post eorum mortem, cum Penelopa uxore et Telemacho filio longam beatamque vitam egit.


Este texto aparece en Initiation aux lettres latines, de R. Morisset y otros, ed. Magnard, París, 1992.